|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod bona fortunae non
conferant ad magnanimitatem. Quia ut Seneca dicit, in libro de ira,
virtus sibi sufficiens est. Sed magnanimitas facit omnes virtutes
magnas, ut dictum est. Ergo bona fortunae non conferunt ad
magnanimitatem.
2. Praeterea, nullus virtuosus contemnit ea quibus iuvatur. Sed
magnanimus contemnit ea quae pertinent ad exteriorem fortunam, dicit
enim Tullius, in I de Offic., quod magnus animus in externarum
rerum despicientia commendatur. Ergo magnanimitas non adiuvatur a
bonis fortunae.
3. Praeterea, ibidem Tullius subdit quod ad magnum animum pertinet
ea quae videntur acerba ita ferre ut nihil a statu naturae discedat,
nihil a dignitate sapientis. Et Aristoteles dicit, in IV
Ethic., quod magnanimus in infortuniis non est tristis. Sed acerba
et infortunia opponuntur bonis fortunae, quilibet autem tristatur de
subtractione eorum quibus iuvatur. Ergo exteriora bona fortunae non
conferunt ad magnanimitatem.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod bonae
fortunae videntur conferre ad magnanimitatem.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, magnanimitas ad
duo respicit, ad honorem quidem sicut ad materiam; sed ad aliquid
magnum operandum sicut ad finem. Ad utrumque autem istorum bona
fortunae cooperantur. Quia enim honor virtuosis non solum a
sapientibus, sed etiam a multitudine exhibetur, quae maxima reputat
huiusmodi exteriora bona fortunae; fit ex consequenti ut ab eis maior
honor exhibeatur his quibus adsunt exteriora bona fortunae. Similiter
etiam ad actus virtutum organice bona fortunae deserviunt, quia per
divitias et potentiam et amicos datur nobis facultas operandi. Et ideo
manifestum est quod bona fortunae conferunt ad magnanimitatem.
Ad primum ergo dicendum quod virtus sibi sufficiens esse dicitur, quia
sine his etiam exterioribus bonis esse potest. Indiget tamen his
exterioribus bonis ad hoc quod expeditius operetur.
Ad secundum dicendum quod magnanimus exteriora bona contemnit,
inquantum non reputat ea magna bona, pro quibus debeat aliquid indecens
facere. Non tamen quantum ad hoc contemnit ea, quin reputet ea utilia
ad opus virtutis exequendum.
Ad tertium dicendum quod quicumque non reputat aliquid magnum, neque
multum gaudet si illud obtineat, neque multum tristatur si illud
amittat. Et ideo, quia magnanimus non aestimat exteriora bona
fortunae quasi aliqua magna, inde est quod nec de eis multum extollitur
si adsint, neque in eorum amissione multum deiicitur.
|
|