|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod blasphemia non opponatur
confessioni fidei. Nam blasphemare est contumeliam vel aliquod
convicium inferre in iniuriam creatoris. Sed hoc magis pertinet ad
malevolentiam contra Deum quam ad infidelitatem. Ergo blasphemia non
opponitur confessioni fidei.
2. Praeterea, ad Ephes. IV, super illud, blasphemia tollatur a
vobis, dicit Glossa, quae fit in Deum vel in sanctos. Sed
confessio fidei non videtur esse nisi de his quae pertinent ad Deum,
qui est fidei obiectum. Ergo blasphemia non semper opponitur
confessioni fidei.
3. Praeterea, a quibusdam dicitur quod sunt tres blasphemiae
species, quarum una est cum attribuitur Deo quod ei non convenit;
secunda est cum ab eo removetur quod ei convenit; tertia est cum
attribuitur creaturae quod Deo appropriatur. Et sic videtur quod
blasphemia non solum sit circa Deum, sed etiam circa creaturas.
Fides autem habet Deum pro obiecto. Ergo blasphemia non opponitur
confessioni fidei.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Tim. I, prius fui
blasphemus et persecutor; et postea subdit, ignorans feci in
incredulitate. Ex quo videtur quod blasphemia ad infidelitatem
pertineat.
Respondeo dicendum quod nomen blasphemiae importare videtur quandam
derogationem alicuius excellentis bonitatis, et praecipue divinae.
Deus autem, ut Dionysius dicit, I cap. de Div. Nom., est ipsa
essentia bonitatis. Unde quidquid Deo convenit pertinet ad bonitatem
ipsius; et quidquid ad ipsum non pertinet longe est a ratione perfectae
bonitatis, quae est eius essentia. Quicumque igitur vel negat aliquid
de Deo quod ei convenit, vel asserit de eo quod ei non convenit,
derogat divinae bonitati. Quod quidem potest contingere dupliciter,
uno quidem modo, secundum solam opinionem intellectus; alio modo,
coniuncta quadam affectus detestatione, sicut e contrario fides Dei
per dilectionem perficitur ipsius. Huiusmodi igitur derogatio divinae
bonitatis est vel secundum intellectum tantum; vel etiam secundum
affectum. Si consistat tantum in corde, est cordis blasphemia. Si
autem exterius prodeat per locutionem, est oris blasphemia. Et
secundum hoc blasphemia confessioni opponitur.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui contra Deum loquitur convicium
inferre intendens, derogat divinae bonitati non solum secundum
veritatem intellectus, sed etiam secundum pravitatem voluntatis
detestantis et impedientis pro posse divinum honorem. Quod est
blasphemia perfecta.
Ad secundum dicendum quod sicut Deus in sanctis suis laudatur,
inquantum laudantur opera quae Deus in sanctis efficit; ita et
blasphemia quae fit in sanctos ex consequenti in Deum redundat.
Ad tertium dicendum quod secundum illa tria non possunt, proprie
loquendo, distingui diversae species peccati blasphemiae. Attribuere
enim Deo quod ei non convenit, vel removere ab eo quod ei convenit,
non differt nisi secundum affirmationem et negationem. Quae quidem
diversitas habitus speciem non distinguit, quia per eandem scientiam
innotescit falsitas affirmationum et negationum, et per eandem
ignorantiam utroque modo erratur, cum negatio probetur per
affirmationem, ut habetur I Poster. Quod autem ea quae sunt Dei
propria creaturis attribuantur, ad hoc pertinere videtur quod aliquid
ei attribuatur quod ei non conveniat. Quidquid enim est Deo proprium
est ipse Deus, attribuere ergo id quod Dei proprium est alicui
creaturae est ipsum Deum dicere idem creaturae.
|
|