|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod blasphemia non semper
sit peccatum mortale. Quia super illud ad Col. III, nunc autem
deponite vos etc., dicit Glossa, post maiora prohibet minora. Et
tamen subdit de blasphemia. Ergo blasphemia inter peccata minora
computatur, quae sunt peccata venialia.
2. Praeterea, omne peccatum mortale opponitur alicui praecepto
Decalogi. Sed blasphemia non videtur alicui eorum opponi. Ergo
blasphemia non est peccatum mortale.
3. Praeterea, peccata quae absque deliberatione committuntur non
sunt mortalia, propter quod primi motus non sunt peccata mortalia,
quia deliberationem rationis praecedunt, ut ex supradictis patet. Sed
blasphemia quandoque absque deliberatione procedit. Ergo non semper
est peccatum mortale.
Sed contra est quod dicitur Levit. XXIV, qui blasphemaverit
nomen domini, morte moriatur. Sed poena mortis non infertur nisi pro
peccato mortali. Ergo blasphemia est peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale est
per quod homo separatur a primo principio spiritualis vitae, quod est
caritas Dei. Unde quaecumque caritati repugnant, ex suo genere sunt
peccata mortalia. Blasphemia autem secundum genus suum repugnat
caritati divinae, quia derogat divinae bonitati, ut dictum est, quae
est obiectum caritatis. Et ideo blasphemia est peccatum mortale ex suo
genere.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa non est sic intelligenda
quasi omnia quae subduntur sint peccata minora. Sed quia, cum supra
non expressisset nisi maiora, postmodum etiam quaedam minora subdit,
inter quae etiam quaedam de maioribus ponit.
Ad secundum dicendum quod, cum blasphemia opponatur confessioni
fidei, ut dictum est, eius prohibitio reducitur ad prohibitionem
infidelitatis, quae intelligitur in eo quod dicitur, ego sum dominus
Deus tuus et cetera. Vel prohibetur per id quod dicitur, non assumes
nomen Dei tui in vanum. Magis enim in vanum assumit nomen Dei qui
aliquod falsum de Deo asserit quam qui per nomen Dei aliquod falsum
confirmat.
Ad tertium dicendum quod blasphemia potest absque deliberatione ex
subreptione procedere dupliciter. Uno modo, quod aliquis non advertat
hoc quod dicit esse blasphemiam. Quod potest contingere cum aliquis
subito ex aliqua passione in verba imaginata prorumpit, quorum
significationem non considerat. Et tunc est peccatum veniale, et non
habet proprie rationem blasphemiae. Alio modo, quando advertit hoc
esse blasphemiam, considerans significata verborum. Et tunc non
excusatur a peccato mortali, sicut nec ille qui ex subito motu irae
aliquem occidit iuxta se sedentem.
|
|