|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum blasphemiae non
sit maximum peccatum. Malum enim dicitur quod nocet, secundum
Augustinum, in Enchirid. Sed magis nocet peccatum homicidii, quod
perimit vitam hominis, quam peccatum blasphemiae, quod Deo nullum
nocumentum potest inferre. Ergo peccatum homicidii est gravius peccato
blasphemiae.
2. Praeterea, quicumque peierat inducit Deum testem falsitati, et
ita videtur eum asserere esse falsum. Sed non quilibet blasphemus
usque ad hoc procedit ut Deum asserat esse falsum. Ergo periurium est
gravius peccatum quam blasphemia.
3. Praeterea, super illud Psalm., nolite extollere in altum cornu
vestrum, dicit Glossa, maximum est vitium excusationis peccati. Non
ergo blasphemia est maximum peccatum.
Sed contra est quod Isaiae XVIII, super illud, ad populum
terribilem etc., dicit Glossa, omne peccatum, blasphemiae
comparatum, levius est.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, blasphemia opponitur
confessioni fidei. Et ideo habet in se gravitatem infidelitatis. Et
aggravatur peccatum si superveniat detestatio voluntatis; et adhuc
magis si prorumpat in verba; sicut et laus fidei augetur per
dilectionem et confessionem. Unde, cum infidelitas sit maximum
peccatum secundum suum genus, sicut supra dictum est, consequens est
quod etiam blasphemia sit peccatum maximum, ad idem genus pertinens et
ipsum aggravans.
Ad primum ergo dicendum quod homicidium et blasphemia si comparentur
secundum obiecta in quae peccatur, manifestum est quod blasphemia,
quae est directe peccatum in Deum, praeponderat homicidio, quod est
peccatum in proximum. Si autem comparentur secundum effectum nocendi,
sic homicidium praeponderat, plus enim homicidium nocet proximo quam
blasphemia Deo. Sed quia in gravitate culpae magis attenditur
intentio voluntatis perversae quam effectus operis, ut ex supradictis
patet; ideo, cum blasphemus intendat nocumentum inferre honori
divino, simpliciter loquendo gravius peccat quam homicida. Homicidium
tamen primum locum tenet in peccatis inter peccata in proximum
commissa.
Ad secundum dicendum quod super illud ad Ephes. IV, blasphemia
tollatur a vobis, dicit Glossa peius est blasphemare quam peierare.
Qui enim peierat non dicit aut sentit aliquid falsum de Deo, sicut
blasphemus, sed Deum adhibet testem falsitati non tanquam aestimans
Deum esse falsum testem, sed tanquam sperans quod Deus super hoc non
testificetur per aliquod evidens signum.
Ad tertium dicendum quod excusatio peccati est quaedam circumstantia
aggravans omne peccatum, etiam ipsam blasphemiam. Et pro tanto
dicitur esse maximum peccatum, quia quodlibet facit maius.
|
|