|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod damnati non
blasphement. Detinentur enim nunc aliqui mali a blasphemando propter
timorem futurarum poenarum. Sed damnati has poenas experiuntur, unde
magis eas abhorrent. Ergo multo magis a blasphemando compescuntur.
2. Praeterea, blasphemia, cum sit gravissimum peccatum, est maxime
demeritorium. Sed in futura vita non est status merendi neque
demerendi. Ergo nullus erit locus blasphemiae.
3. Praeterea, Eccle. XI dicitur quod in quocumque loco lignum
ceciderit, ibi erit, ex quo patet quod post hanc vitam homini non
accrescit nec meritum nec peccatum quod non habuit in hac vita. Sed
multi damnabuntur qui in hac vita non fuerunt blasphemi. Ergo nec in
futura vita blasphemabunt.
Sed contra est quod dicitur Apoc. XVI, aestuaverunt homines aestu
magno, et blasphemaverunt nomen domini habentis potestatem super has
plagas, ubi dicit Glossa quod in Inferno positi, quamvis sciant se
pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habeat
quod plagas eis inferat. Hoc autem esset blasphemia in praesenti.
Ergo et in futuro.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad rationem blasphemiae
pertinet detestatio divinae bonitatis. Illi autem qui sunt in Inferno
retinebunt perversam voluntatem, aversam a Dei iustitia, in hoc quod
diligunt ea pro quibus puniuntur, et vellent eis uti si possent, et
odiunt poenas quae pro huiusmodi peccatis infliguntur; dolent tamen de
peccatis quae commiserunt, non quia ipsa odiant, sed quia pro eis
puniuntur. Sic ergo talis detestatio divinae iustitiae est in eis
interior cordis blasphemia. Et credibile est quod post resurrectionem
erit in eis etiam vocalis blasphemia, sicut in sanctis vocalis laus
Dei.
Ad primum ergo dicendum quod homines deterrentur in praesenti a
blasphemia propter timorem poenarum quas se putant evadere. Sed
damnati in Inferno non sperant se posse poenas evadere. Et ideo,
tanquam desperati, feruntur ad omne ad quod eis perversa voluntas
suggerit.
Ad secundum dicendum quod mereri et demereri pertinent ad statum viae.
Unde bona in viatoribus sunt meritoria, mala vero demeritoria. In
beatis autem bona non sunt meritoria, sed pertinentia ad eorum
beatitudinis praemium. Et similiter mala in damnatis non sunt
demeritoria, sed pertinent ad damnationis poenam.
Ad tertium dicendum quod quilibet in peccato mortali decedens fert
secum voluntatem detestantem divinam iustitiam quantum ad aliquid. Et
secundum hoc poterit ei inesse blasphemia.
|
|