|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod praesumptio non sit
peccatum. Dicit enim apostolus, ad Philipp. III, quae retro
sunt obliviscens, ad anteriora me extendo. Sed hoc videtur ad
praesumptionem pertinere quod aliquis tendat in ea quae sunt supra
seipsum. Ergo praesumptio non est peccatum.
2. Praeterea, philosophus dicit, in X Ethic., quod oportet non
secundum suadentes humana sapere hominem entem, neque mortalia
mortalem, sed inquantum contingit immortale facere. Et in I
Metaphys. dicit quod homo debet se trahere ad divina inquantum
potest. Sed divina et immortalia maxime videntur esse supra hominem.
Cum ergo de ratione praesumptionis sit quod aliquis tendat in ea quae
sunt supra seipsum, videtur quod praesumptio non sit peccatum sed magis
sit aliquid laudabile.
3. Praeterea, apostolus dicit, II ad Cor. III, non sumus
sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Si ergo
praesumptio, secundum quam aliquis nititur in ea ad quae non sufficit,
sit peccatum, videtur quod homo nec cogitare aliquod bonum licite
possit. Quod est inconveniens. Non ergo praesumptio est peccatum.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXXVII, o praesumptio
nequissima, unde creata es? Ubi respondet Glossa, de mala scilicet
voluntate creaturae. Sed omne quod procedit ex radice malae voluntatis
est peccatum. Ergo praesumptio est peccatum.
Respondeo dicendum quod, cum ea quae sunt secundum naturam sint
ordinata ratione divina, quam humana ratio debet imitari, quidquid
secundum rationem humanam fit quod est contra ordinem communiter in
naturalibus rebus inventum, est vitiosum et peccatum. Hoc autem
communiter in omnibus rebus naturalibus invenitur, quod quaelibet actio
commensuratur virtuti agentis, nec aliquod agens naturale nititur ad
agendum id quod excedit suam facultatem. Et ideo vitiosum est et
peccatum, quasi contra ordinem naturalem existens, quod aliquis
assumat ad agendum ea quae praeferuntur suae virtuti. Quod pertinet ad
rationem praesumptionis, sicut et ipsum nomen manifestat. Unde
manifestum est quod praesumptio est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet aliquid esse supra
potentiam activam alicuius rei naturalis quod non est supra potentiam
passivam eiusdem, inest enim aeri potentia passiva per quam potest
transmutari in hoc quod habeat actionem et motum ignis, quae excedunt
potentiam activam aeris. Sic etiam vitiosum esset et praesumptuosum
quod aliquis in statu imperfectae virtutis existens attentaret statim
assequi ea quae sunt perfectae virtutis, sed si quis ad hoc tendat ut
proficiat in virtutem perfectam, hoc non est praesumptuosum nec
vitiosum. Et hoc modo apostolus in anteriora se extendebat, scilicet
per continuum profectum.
Ad secundum dicendum quod divina et immortalia secundum ordinem naturae
sunt supra hominem, homini tamen inest quaedam naturalis potentia,
scilicet intellectus, per quam potest coniungi immortalibus et
divinis. Et secundum hoc philosophus dicit quod oportet hominem se
attrahere ad immortalia et divina, non quidem ut ea operetur quae decet
Deum facere, sed ut ei uniatur per intellectum et voluntatem.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in III
Ethic., quae per alios possumus, aliqualiter per nos possumus. Et
ideo, quia cogitare et facere bonum possumus cum auxilio divino, non
totaliter hoc excedit facultatem nostram. Et ideo non est
praesumptuosum si aliquis ad aliquod opus virtuosum faciendum intendat.
Esset autem praesumptuosum si ad hoc aliquis tenderet absque fiducia
divini auxilii.
|
|