|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praesumptio non
opponatur magnanimitati per excessum. Praesumptio enim ponitur species
peccati in spiritum sanctum, ut supra habitum est. Sed peccatum in
spiritum sanctum non opponitur magnanimitati, sed magis caritati.
Ergo etiam neque praesumptio opponitur magnanimitati.
2. Praeterea, ad magnanimitatem pertinet quod aliquis se magnis
dignificet. Sed aliquis dicitur praesumptuosus etiam si se parvis
dignificet, dummodo hoc excedat propriam facultatem. Non ergo directe
praesumptio magnanimitati opponitur.
3. Praeterea, magnanimus exteriora bona reputat quasi parva. Sed
secundum philosophum, in IV Ethic., praesumptuosi propter
exteriorem fortunam fiunt despectores et iniuriatores aliorum, quasi
magnum aliquid aestimantes exteriora bona. Ergo praesumptio non
opponitur magnanimitati per excessum, sed solum per defectum.
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., dicit quod
magnanimo per excessum opponitur chaunus, idest furiosus vel ventosus,
quem nos dicimus praesumptuosum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, magnanimitas
consistit in medio, non quidem secundum quantitatem eius in quod
tendit, quia tendit in maximum, sed constituitur in medio secundum
proportionem ad propriam facultatem; non enim in maiora tendit quam
sibi conveniant. Praesumptuosus autem, quantum ad id in quod tendit,
non excedit magnanimum, sed multum quandoque ab eo deficit. Excedit
autem secundum proportionem suae facultatis, quam magnanimus non
transcendit. Et hoc modo praesumptio opponitur magnanimitati per
excessum.
Ad primum ergo dicendum quod non quaelibet praesumptio ponitur peccatum
in spiritum sanctum, sed illa qua quis divinam iustitiam contemnit ex
inordinata confidentia divinae misericordiae. Et talis praesumptio,
ratione materiae, inquantum scilicet per eam contemnitur aliquid
divinum, opponitur caritati, vel potius dono timoris, cuius est Deum
revereri. Inquantum tamen talis contemptus excedit proportionem
propriae facultatis, potest opponi magnanimitati.
Ad secundum dicendum quod sicut magnanimitas, ita et praesumptio in
aliquid magnum tendere videtur, non enim multum consuevit dici aliquis
praesumptuosus si in aliquo modico vires proprias transcendat. Si
tamen praesumptuosus talis dicatur, haec praesumptio non opponitur
magnanimitati, sed illi virtuti quae est circa mediocres honores, ut
dictum est.
Ad tertium dicendum quod nullus attentat aliquid supra suam facultatem
nisi inquantum facultatem suam aestimat maiorem quam sit. Circa quod
potest esse error dupliciter. Uno modo, secundum solam quantitatem,
puta cum aliquis aestimat se habere maiorem virtutem vel scientiam, vel
aliquid aliud huiusmodi, quam habeat. Alio modo, secundum genus
rei, puta cum aliquis ex hoc aestimat se magnum et magnis dignum ex quo
non est, puta propter divitias vel propter aliqua bona fortunae; ut
enim philosophus dicit, in IV Ethic., qui sine virtute talia bona
habent, neque iuste magnis seipsos dignificant, neque recte magnanimi
dicuntur. Similiter etiam illud ad quod aliquis tendit supra vires
suas, quandoque quidem secundum rei veritatem est magnum simpliciter,
sicut patet de Petro, qui tendebat ad hoc quod pro Christo
pateretur, quod erat supra virtutem suam. Quandoque vero non est
aliquid magnum simpliciter, sed solum secundum stultorum opinionem,
sicut pretiosis vestibus indui, despicere et iniuriari aliis. Quod
quidem pertinet ad excessum magnanimitatis non secundum rei veritatem,
sed secundum opinionem. Unde Seneca dicit, in libro de quatuor
Virtut., quod magnanimitas, si se extra modum suum extollat, faciet
virum minacem, inflatum, turbidum, inquietum, et in quascumque
excellentias dictorum factorumque, neglecta honestate, festinum. Et
sic patet quod praesumptuosus secundum rei veritatem quandoque deficit a
magnanimo, sed secundum apparentiam in excessu se habet.
|
|