|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ambitio non sit
peccatum. Importat enim ambitio cupiditatem honoris. Honor autem de
se quoddam bonum est, et maximum inter exteriora bona, unde et illi
qui de honore non curant, vituperantur. Ergo ambitio non est
peccatum, sed magis aliquid laudabile, secundum quod bonum
laudabiliter appetitur.
2. Praeterea, quilibet absque vitio potest appetere id quod sibi
debetur pro praemio. Sed honor est praemium virtutis, ut philosophus
dicit, in I et VIII Ethic. Ergo ambitio honoris non est
peccatum.
3. Praeterea, illud per quod homo provocatur ad bonum et revocatur a
malo, non est peccatum. Sed per honorem homines provocantur ad bona
facienda et mala vitanda, sicut philosophus dicit, in III
Ethic., quod fortissimi videntur esse apud quos timidi sunt
inhonorati, fortes autem honorati; et Tullius dicit, in libro de
Tusculan. quaest., quod honor alit artes. Ergo ambitio non est
peccatum.
Sed contra est quod dicitur I ad Cor. XIII, quod caritas non
est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt. Nihil aut repugnat caritati
nisi peccatum. Ergo ambitio est peccatum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, honor importat
quandam reverentiam alicui exhibitam in testimonium excellentiae eius.
Circa excellentiam autem hominis duo sunt attendenda. Primo quidem,
quod id secundum quod homo excellit, non habet homo a seipso, sed est
quasi quiddam divinum in eo. Et ideo ex hoc non debetur principaliter
sibi honor, sed Deo. Secundo considerandum est quod id in quo homo
excellit, datur homini a Deo ut ex eo aliis prosit. Unde intantum
debet homini placere testimonium suae excellentiae quod ab aliis
exhibetur, inquantum ex hoc paratur sibi via ad hoc quod aliis prosit.
Tripliciter ergo appetitum honoris contingit esse inordinatum. Uno
modo, per hoc quod aliquis appetit testimonium de excellentia quam non
habet, quod est appetere honorem supra suam proportionem. Alio modo,
per hoc quod honorem sibi cupit non referendo in Deum. Tertio modo,
per hoc quod appetitus eius in ipso honore quiescit, non referens
honorem ad utilitatem aliorum. Ambitio autem importat inordinatum
appetitum honoris. Unde manifestum est quod ambitio semper est
peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod appetitus boni debet regulari secundum
rationem, cuius regulam si transcendat, erit vitiosus. Et hoc modo
vitiosum est quod aliquis honorem appetat non secundum ordinem
rationis. Vituperantur autem qui non curant de honore secundum quod
ratio dictat, ut scilicet vitent ea quae sunt contraria honori.
Ad secundum dicendum quod honor non est praemium virtutis quoad ipsum
virtuosum, ut scilicet hoc pro praemio expetere debeat, sed pro
praemio expetit beatitudinem, quae est finis virtutis. Dicitur autem
esse praemium virtutis ex parte aliorum, qui non habent aliquid maius
quod virtuoso retribuant quam honorem, qui ex hoc ipso magnitudinem
habet quod perhibet testimonium virtuti. Unde patet quod non est
sufficiens praemium, ut dicitur in IV Ethic.
Ad tertium dicendum quod sicut per appetitum honoris, quando debito
modo appetitur, aliqui provocantur ad bonum et revocantur a malo; ita
etiam, si inordinate appetatur, potest esse homini occasio multa mala
faciendi, dum scilicet non curat qualitercumque honorem consequi
possit. Unde Sallustius dicit, in Catilinario, quod gloriam,
honorem et imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptat, sed ille,
scilicet bonus, vera via nititur; huic, scilicet ignavo, quia bonae
artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Et tamen illi qui
solum propter honorem vel bona faciunt vel mala vitant, non sunt
virtuosi, ut patet per philosophum, in III Ethic., ubi dicit
quod non sunt vere fortes qui propter honorem fortia faciunt.
|
|