|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ambitio non opponatur
magnanimitati per excessum. Uni enim medio non opponitur ex una parte
nisi unum extremum. Sed magnanimitati per excessum opponitur
praesumptio ut dictum est. Ergo non opponitur ei ambitio per
excessum.
2. Praeterea, magnanimitas est circa honores. Sed ambitio videtur
pertinere ad dignitates, dicitur enim II Machab. IV, quod Iason
ambiebat summum sacerdotium. Ergo ambitio non opponitur
magnanimitati.
3. Praeterea, ambitio videtur ad exteriorem apparatum pertinere,
dicitur enim Act. XXV, quod Agrippa et Berenice cum multa
ambitione introierunt praetorium; et II Paralip. XVI, quod
super corpus Asa mortui combusserunt aromata et unguenta ambitione
nimia. Sed magnanimitas non est circa exteriorem apparatum. Ergo
ambitio non opponitur magnanimitati.
Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., quod sicut
quisque magnitudine animi excellit, ita maxime vult princeps omnium
solus esse. Sed hoc pertinet ad ambitionem. Ergo ambitio pertinet ad
excessum magnanimitatis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ambitio importat
inordinatum appetitum honoris. Magnanimitas autem est circa honores,
et utitur eis secundum quod oportet. Unde manifestum est quod ambitio
opponitur magnanimitati sicut inordinatum ordinato.
Ad primum ergo dicendum quod magnanimitas ad duo respicit. Ad unum
quidem sicut ad finem intentum, quod est aliquod magnum opus, quod
magnanimus attentat secundum suam facultatem. Et quantum ad hoc
opponitur magnanimitati per excessum praesumptio, quae attentat aliquod
magnum opus supra suam facultatem. Ad aliud autem respicit
magnanimitas sicut ad materiam qua debite utitur, scilicet ad honorem.
Et quantum ad hoc opponitur magnanimitati per excessum ambitio. Non
est autem inconveniens secundum diversa esse plures excessus unius
medii.
Ad secundum dicendum quod illis qui sunt in dignitate constituti,
propter quandam excellentiam status, debetur honor. Et secundum hoc
inordinatus appetitus dignitatum pertinet ad ambitionem. Si quis enim
inordinate appeteret dignitatem non ratione honoris, sed propter
debitum dignitatis usum suam facultatem excedentem, non esset
ambitiosus, sed magis praesumptuosus.
Ad tertium dicendum quod ipsa solemnitas exterioris cultus ad quendam
honorem pertinet, unde et talibus consuevit honor exhiberi. Quod
significatur Iac. II, si introierit in conventum vestrum vir anulum
habens aureum, in veste candida, et dixeritis ei, tu sede hic bene,
et cetera. Unde ambitio non est circa exteriorem cultum nisi secundum
quod pertinet ad honorem.
|
|