|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod appetitus gloriae non sit
peccatum. Nullus enim peccat in hoc quod Deo assimilatur, quinimmo
mandatur, Ephes. V, estote imitatores Dei, sicut filii
carissimi. Sed in hoc quod homo quaerit gloriam, videtur Deum
imitari, qui ab hominibus gloriam quaerit, unde dicitur Isaiae
XLIII, omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum.
Ergo appetitus gloriae non est peccatum.
2. Praeterea, illud per quod aliquis provocatur ad bonum, non
videtur esse peccatum. Sed per appetitum gloriae homines provocantur
ad bonum, dicit enim Tullius, in libro de Tusculan. quaest., quod
omnes ad studia impelluntur gloria. In sacra etiam Scriptura
promittitur gloria pro bonis operibus, secundum illud Rom. II, his
qui sunt secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem. Ergo
appetitus gloriae non est peccatum.
3. Praeterea, Tullius dicit, in sua rhetorica, quod gloria est
frequens de aliquo fama cum laude, et ad idem pertinet quod Ambrosius
dicit, quod gloria est clara cum laude notitia. Sed appetere
laudabilem famam non est peccatum, quinimmo videtur esse laudabile,
secundum illud Eccli. XLI, curam habe de bono nomine; et ad
Rom. XII, providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram
omnibus hominibus. Ergo appetitus inanis gloriae non est peccatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, V de Civ. Dei, sanius
videt qui et amorem laudis vitium esse cognoscit.
Respondeo dicendum quod gloria claritatem quandam significat, unde
glorificari idem est quod clarificari, ut Augustinus dicit, super
Ioan. Claritas autem et decorem quendam habet, et manifestationem.
Et ideo nomen gloriae proprie importat manifestationem alicuius de hoc
quod apud homines decorum videtur, sive illud sit bonum aliquod
corporale, sive spirituale. Quia vero illud quod simpliciter clarum
est, a multis conspici potest et a remotis, ideo proprie per nomen
gloriae designatur quod bonum alicuius deveniat in multorum notitiam et
approbationem, secundum quem modum dicitur in Tito Livio, gloriari
ad unum non est. Largius tamen accepto nomine gloriae, non solum
consistit in multitudinis cognitione, sed etiam paucorum vel unius,
aut sui solius, dum scilicet aliquis proprium bonum considerat ut
dignum laude. Quod autem aliquis bonum suum cognoscat et approbet,
non est peccatum, dicitur enim I ad Cor. II, nos autem non
spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut
sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Similiter etiam non est
peccatum quod aliquis velit bona sua ab aliis approbari, dicitur enim
Matth. V, luceat lux vestra coram hominibus. Et ideo appetitus
gloriae de se non nominat aliquid vitiosum. Sed appetitus inanis vel
vanae gloriae vitium importat, nam quidlibet vanum appetere vitiosum
est, secundum illud Psalmi, ut quid diligitis vanitatem, et
quaeritis mendacium? Potest autem gloria dici vana, uno modo, ex
parte rei de qua quis gloriam quaerit, puta cum quis quaerit gloriam de
eo quod non est, vel de eo quod non est gloria dignum, sicut de aliqua
re fragili et caduca. Alio modo, ex parte eius a quo quis gloriam
quaerit, puta hominis, cuius iudicium non est certum. Tertio modo,
ex parte ipsius qui gloriam appetit, qui videlicet appetitum gloriae
suae non refert in debitum finem, puta ad honorem Dei vel proximi
salutem.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, super illud
Ioan. XIII, vos vocatis me, magister et domine, et bene
dicitis, periculosum est sibi placere cui cavendum est superbire.
Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se
extollit. Nobis namque expedit Deum nosse, non illi, nec eum
quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Unde patet quod
Deus suam gloriam non quaerit propter se, sed propter nos. Et
similiter etiam homo laudabiliter potest ad aliorum utilitatem gloriam
suam appetere, secundum illud Matth. V, videant opera vestra bona,
et glorificent patrem vestrum qui in caelis est.
Ad secundum dicendum quod gloria quae habetur a Deo, non est gloria
vana, sed vera. Et talis gloria bonis operibus in praemium
repromittitur. De qua dicitur, II ad Cor. X, qui gloriatur, in
domino glorietur, non enim qui seipsum commendat, ille probatus est;
sed quem Deus commendat. Provocantur etiam aliqui ad virtutum opera
ex appetitu gloriae humanae, sicut etiam ex appetitu aliorum terrenorum
bonorum, non tamen est vere virtuosus qui propter humanam gloriam opera
virtutis operatur, ut Augustinus probat, in V de Civ. Dei.
Ad tertium dicendum quod ad perfectionem hominis pertinet quod ipse
cognoscat, sed quod ipse ab aliis cognoscatur non pertinet ad eius
perfectionem, et ideo non est per se appetendum. Potest tamen appeti
inquantum est utile ad aliquid, vel ad hoc quod Deus ab hominibus
glorificetur; vel ad hoc quod homines proficiant ex bono quod in alio
cognoscunt; vel ex hoc quod ipse homo ex bonis quae in se cognoscit per
testimonium laudis alienae studeat in eis perseverare et ad meliora
proficere. Et secundum hoc laudabile est quod curam habeat aliquis de
bono nomine, et quod provideat bona coram hominibus, non tamen quod in
hominum laude inaniter delectetur.
|
|