|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inanis gloria
magnanimitati non opponatur. Pertinet enim ad inanem gloriam, ut
dictum est, quod aliquis glorietur in his quae non sunt, quod pertinet
ad falsitatem; vel in rebus terrenis vel caducis, quod pertinet ad
cupiditatem; vel in testimonio hominum, quorum iudicium non est
certum, quod pertinet ad imprudentiam. Huiusmodi autem vitia non
opponuntur magnanimitati. Ergo inanis gloria non opponitur
magnanimitati.
2. Praeterea, inanis gloria non opponitur magnanimitati per
defectum, sicut pusillanimitas, quae inani gloriae repugnans videtur.
Similiter etiam nec per excessum, sic enim opponitur magnanimitati
praesumptio et ambitio, ut dictum est, a quibus inanis gloria
differt. Ergo inanis gloria non opponitur magnanimitati.
3. Praeterea, Philipp. II, super illud, nihil per contentionem
aut inanem gloriam, dicit Glossa, erant aliqui inter eos
dissentientes, inquieti, inanis gloriae causa contendentes.
Contentio autem non opponitur magnanimitati. Ergo neque inanis
gloria.
Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., cavenda est
gloriae cupiditas, eripit enim animi libertatem, pro qua magnanimis
viris omnis debet esse contentio. Ergo opponitur magnanimitati.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, gloria est quidam
effectus honoris et laudis, ex hoc enim quod aliquis laudatur, vel
quaecumque reverentia ei exhibetur, redditur clarus in notitia
aliorum. Et quia magnanimitas est circa honorem, ut supra dictum
est, consequens est etiam ut sit circa gloriam, ut scilicet sicut
moderate utitur honore, ita moderate utatur gloria. Et ideo
inordinatus appetitus gloriae directe magnanimitati opponitur.
Ad primum ergo dicendum quod hoc ipsum magnitudini animi repugnat,
quod aliquis res modicas tantum appretietur quod de eis glorietur, unde
in IV Ethic. dicitur de magnanimo quod sibi sit honor parvum.
Similiter etiam et alia quae propter honorem quaeruntur, puta
potentatus et divitiae, parva reputantur ab eo. Similiter etiam
magnitudini animi repugnat quod aliquis de his quae non sunt glorietur.
Unde de magnanimo dicitur in IV Ethic., quod magis curat veritatem
quam opinionem. Similiter etiam et magnitudini animi repugnat quod
aliquis glorietur in testimonio laudis humanae, quasi hoc magnum
aliquid aestimetur. Unde de magnanimo dicitur in IV Ethic., quod
non est ei cura ut laudetur. Et sic ea quae aliis virtutibus
opponuntur nihil prohibet opponi magnanimitati, secundum quod habent
pro magnis quae parva sunt.
Ad secundum dicendum quod inanis gloriae cupidus, secundum rei
veritatem, deficit a magnanimo, quia videlicet gloriatur in his quae
magnanimus parva aestimat, ut dictum est. Sed considerando
aestimationem eius, opponitur magnanimo per excessum, quia videlicet
gloriam quam appetit, reputat aliquid magnum, et ad eam tendit supra
suam dignitatem.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, oppositio vitiorum
non attenditur secundum effectum. Et tamen hoc ipsum magnitudini animi
opponitur, quod aliquis contentionem intendat, nullus enim contendit
nisi pro re quam aestimat magnam. Unde philosophus dicit, in IV
Ethic., quod magnanimus non est contentiosus, qui nihil aestimat
magnum.
|
|