|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inanis gloria sit
peccatum mortale. Nihil enim excludit mercedem aeternam nisi peccatum
mortale. Sed inanis gloria excludit mercedem aeternam, dicitur enim
Matth. VI, attendite ne iustitiam vestram faciatis coram
hominibus, ut videamini ab eis. Ergo inanis gloria est peccatum
mortale.
2. Praeterea, quicumque subripit sibi quod est Dei proprium,
mortaliter peccat. Sed per appetitum inanis gloriae aliquis sibi
attribuit quod est proprium Dei, dicitur enim Isaiae XLII,
gloriam meam alteri non dabo; et I ad Tim. I, soli Deo honor et
gloria. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.
3. Praeterea, illud peccatum quod est maxime periculosum et
nocivum, videtur esse mortale. Sed peccatum inanis gloriae est
huiusmodi, quia super illud I ad Thess. II, Deo qui probat corda
nostra, dicit Glossa Augustini, quas vires nocendi habeat humanae
gloriae amor, non sentit nisi qui ei bellum indixerit, quia etsi
cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile tamen est
ea non delectari cum offertur. Chrysostomus etiam dicit, Matth.
VI, quod inanis gloria occulte ingreditur, et omnia quae intus sunt
insensibiliter aufert. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super Matth., quod cum
cetera vitia locum habeant in servis Diaboli, inanis gloria locum
habet etiam in servis Christi. In quibus tamen nullum est peccatum
mortale. Ergo inanis gloria non est peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ex hoc aliquod
peccatum est mortale quod caritati contrariatur. Peccatum autem inanis
gloriae, secundum se consideratum, non videtur contrariari caritati
quantum ad dilectionem proximi. Quantum autem ad dilectionem Dei,
potest contrariari caritati dupliciter. Uno modo, ratione materiae de
qua quis gloriatur. Puta cum quis gloriatur de aliquo falso quod
contrariatur divinae reverentiae, secundum illud Ezech.
XXVIII, elevatum est cor tuum, et dixisti, Deus ego sum; et
I ad Cor. IV, quid habes quod non accepisti? Si autem
accepisti, quare gloriaris quasi non acceperis? Vel etiam cum quis
bonum temporale de quo gloriatur, praefert Deo, quod prohibetur
Ierem. IX, non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in
fortitudine sua, nec dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui
gloriatur, scire et nosse me. Aut etiam cum quis praefert testimonium
hominum testimonio Dei, sicut contra quosdam dicitur Ioan. XII,
qui dilexerunt magis gloriam hominum quam Dei. Alio modo, ex parte
ipsius gloriantis, qui intentionem suam refert ad gloriam tanquam ad
ultimum finem, ad quem scilicet ordinet etiam virtutis opera, et pro
quo consequendo non praetermittat facere etiam ea quae sunt contra
Deum. Et sic est peccatum mortale. Unde Augustinus dicit, in V
de Civ. Dei, quod hoc vitium, scilicet amor humanae laudis, tam
inimicum est piae fidei, si maior in corde sit cupiditas gloriae quam
Dei timor vel amor, ut dominus diceret (Ioan. V), quomodo
potestis credere, gloriam ab invicem expectantes, et gloriam quae a
solo Deo est non quaerentes? Si autem amor humanae gloriae, quamvis
sit inanis, non tamen repugnet caritati, neque quantum ad id de quo
est gloria, neque quantum ad intentionem gloriam quaerentis, non est
peccatum mortale, sed veniale.
Ad primum ergo dicendum quod nullus peccando meretur vitam aeternam.
Unde opus virtuosum amittit vim merendi vitam aeternam si propter
inanem gloriam fiat, etiam si illa inanis gloria non sit peccatum
mortale. Sed quando aliquis simpliciter amittit aeternam mercedem
propter inanem gloriam, et non solum quantum ad unum actum, tunc
inanis gloria est peccatum mortale.
Ad secundum dicendum quod non omnis qui est inanis gloriae cupidus,
appetit sibi illam excellentiam quae competit soli Deo. Alia enim est
gloria quae debetur soli Deo, et alia quae debetur homini virtuoso vel
diviti.
Ad tertium dicendum quod inanis gloria dicitur esse periculosum
peccatum non tam propter gravitatem sui, quam etiam propter hoc quod
est dispositio ad gravia peccata, inquantum scilicet per inanem gloriam
redditur homo praesumptuosus et nimis de se ipso confidens. Et sic
etiam paulatim disponit ad hoc quod homo privetur interioribus bonis.
|
|