|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inanis gloria non sit
vitium capitale. Vitium enim quod semper ex altero oritur, non
videtur esse capitale. Sed inanis gloria semper ex superbia nascitur.
Ergo inanis gloria non est vitium capitale.
2. Praeterea, honor videtur esse aliquid principalius quam gloria,
quae est eius effectus. Sed ambitio, quae est inordinatus appetitus
honoris, non est vitium capitale. Ergo etiam neque appetitus inanis
gloriae.
3. Praeterea, vitium capitale habet aliquam principalitatem. Sed
inanis gloria non videtur habere aliquam principalitatem, neque quantum
ad rationem peccati, quia non semper est peccatum mortale; neque etiam
quantum ad rationem boni appetibilis, quia gloria humana videtur esse
quiddam fragile et extra hominem existens. Ergo inanis gloria non est
vitium capitale.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., numerat inanem
gloriam inter septem vitia capitalia.
Respondeo dicendum quod de vitiis capitalibus dupliciter aliqui
loquuntur. Quidam enim ponunt superbiam unum de vitiis capitalibus.
Et hi non ponunt inanem gloriam inter vitia capitalia. Gregorius
autem, in XXXI Moral., superbiam ponit reginam omnium vitiorum,
et inanem gloriam, quae immediate ab ipsa oritur, ponit vitium
capitale. Et hoc rationabiliter. Superbia enim, ut infra dicetur,
importat inordinatum appetitum excellentiae. Ex omni autem bono quod
quis appetit, quandam perfectionem et excellentiam consequitur. Et
ideo fines omnium vitiorum ordinantur in finem superbiae. Et propter
hoc videtur quod habeat quandam generalem causalitatem super alia
vitia, et non debeat computari inter specialia vitiorum principia,
quae sunt vitia capitalia. Inter bona autem per quae excellentiam homo
consequitur, praecipue ad hoc operari videtur gloria, inquantum
importat manifestationem bonitatis alicuius, nam bonum naturaliter
amatur et honoratur ab omnibus. Et ideo sicut per gloriam quae est
apud Deum, consequitur homo excellentiam in rebus divinis; ita etiam
per gloriam hominum consequitur homo excellentiam in rebus humanis. Et
ideo, propter propinquitatem ad excellentiam, quam homines maxime
desiderant, consequens est quod sit multum appetibilis, et quod ex
eius inordinato appetitu multa vitia oriantur. Et ita inanis gloria
est vitium capitale.
Ad primum ergo dicendum quod aliquod vitium oriri ex superbia non
repugnat ei quod est esse vitium capitale, eo quod, sicut supra dictum
est, superbia est regina et mater omnium vitiorum.
Ad secundum dicendum quod laus et honor comparantur ad gloriam, ut
supra dictum est, sicut causae ex quibus gloria sequitur. Unde gloria
comparatur ad ea sicut finis, propter hoc enim aliquis amat honorari et
laudari, inquantum per hoc aliquis aestimat se in aliorum notitia fore
praeclarum.
Ad tertium dicendum quod inanis gloria habet principalem rationem
appetibilis, ratione iam dicta, et hoc sufficit ad rationem vitii
capitalis. Non autem requiritur quod vitium capitale semper sit
peccatum mortale, quia etiam ex veniali peccato potest mortale oriri,
inquantum scilicet veniale disponit ad mortale.
|
|