|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dicantur
filiae inanis gloriae esse inobedientia, iactantia, hypocrisis,
contentio, pertinacia, discordia, novitatum praesumptio. Iactantia
enim, secundum Gregorium, XXIII Moral., ponitur inter species
superbiae. Superbia autem non oritur ex inani gloria, sed potius e
converso, ut Gregorius dicit, XXXI Moral. Ergo iactantia non
debet poni filia inanis gloriae.
2. Praeterea, contentiones et discordiae videntur ex ira maxime
provenire. Sed ira est capitale vitium inani gloriae condivisum.
Ergo videtur quod non sint filiae inanis gloriae.
3. Praeterea, Chrysostomus dicit, super Matth., quod ubique
vana gloria malum est, sed maxime in philanthropia, idest in
misericordia. Quae tamen non est aliquid novum, sed in consuetudine
hominum existit. Ergo praesumptio novitatum non debet specialiter poni
filia inanis gloriae.
Sed contra est auctoritas Gregorii, in XXXI Moral., ubi
praedictas filias inani gloriae assignat.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, illa vitia quae de
se nata sunt ordinari ad finem alicuius vitii capitalis, dicuntur
filiae eius. Finis autem inanis gloriae est manifestatio propriae
excellentiae, ut ex supra dictis patet. Ad quod potest homo tendere
dupliciter. Uno modo, directe, sive per verba, et sic est
iactantia; sive per facta, et sic, si sint vera, habentia aliquam
admirationem, est praesumptio novitatum, quas homines solent magis
admirari; si autem per ficta sit, sic est hypocrisis. Alio autem
modo nititur aliquis manifestare suam excellentiam indirecte,
ostendendo se non esse alio minorem. Et hoc quadrupliciter. Primo
quidem, quantum ad intellectum, et sic est pertinacia, per quam homo
nimis innititur suae sententiae, nolens credere sententiae meliori.
Secundo, quantum ad voluntatem, et sic est discordia, dum non vult a
propria voluntate discedere ut aliis concordet. Tertio, quantum ad
locutionem, et sic est contentio, dum aliquis verbis clamose contra
alium litigat. Quarto, quantum ad factum, et sic est inobedientia,
dum scilicet aliquis non vult exequi superioris praeceptum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, iactantia
ponitur species superbiae quantum ad interiorem causam eius, quae est
arrogantia. Ipsa autem iactantia exterior. Ut dicitur in IV
Ethic., ordinatur quandoque quidem ad lucrum, sed frequentius ad
gloriam vel honorem. Et sic oritur ex inani gloria.
Ad secundum dicendum quod ira non causat discordiam et contentionem
nisi cum adiunctione inanis gloriae, per hoc scilicet quod aliquis sibi
gloriosum reputat quod non cedat voluntati vel verbis aliorum.
Ad tertium dicendum quod inanis gloria vituperatur circa eleemosynam
propter defectum caritatis, qui videtur esse in eo qui praefert inanem
gloriam utilitati proximi, dum hoc propter illud facit. Non autem
vituperatur aliquis ex hoc quod praesumat eleemosynam facere quasi
aliquid novum.
|
|