|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pusillanimitas non sit
peccatum. Ex omni enim peccato aliquis efficitur malus, sicut ex omni
virtute aliquis efficitur bonus. Sed pusillanimus non est malus, ut
philosophus dicit, in IV Ethic. Ergo pusillanimitas non est
peccatum.
2. Praeterea, philosophus dicit, ibidem, quod maxime videtur
pusillanimus esse qui magnis bonis dignus existit, et tamen his non
dignificat seipsum. Sed nullus est dignus magnis bonis nisi
virtuosus, quia, ut ibidem philosophus dicit, secundum veritatem
solus bonus est honorandus. Ergo pusillanimus est virtuosus. Non
ergo pusillanimitas est peccatum.
3. Praeterea, initium omnis peccati est superbia, ut dicitur
Eccli. X. Sed pusillanimitas non procedit ex superbia, quia
superbus extollit se supra id quod est; pusillanimus autem subtrahit se
ab his quibus est dignus. Ergo pusillanimitas non est peccatum.
4. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod qui
dignificat se minoribus quam sit dignus, dicitur pusillanimus. Sed
quandoque sancti viri dignificant seipsos minoribus quam sint digni,
sicut patet de Moyse et Ieremia, qui digni erant officio ad quod
assumebantur a Deo, quod tamen uterque eorum humiliter recusabat, ut
habetur Exod. III et Ierem. I. Non ergo pusillanimitas est
peccatum.
Sed contra, nihil in moribus hominum est vitandum nisi peccatum. Sed
pusillanimitas est vitanda, dicitur enim ad Coloss. III, patres,
nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo
fiant. Ergo pusillanimitas est peccatum.
Respondeo dicendum quod omne illud quod contrariatur naturali
inclinationi est peccatum, quia contrariatur legi naturae. Inest
autem unicuique rei naturalis inclinatio ad exequendam actionem
commensuratam suae potentiae, ut patet in omnibus rebus naturalibus,
tam animatis quam inanimatis. Sicut autem per praesumptionem aliquis
excedit proportionem suae potentiae, dum nititur ad maiora quam
possit; ita etiam pusillanimus deficit a proportione suae potentiae,
dum recusat in id tendere quod est suae potentiae commensuratum. Et
ideo, sicut praesumptio est peccatum, ita et pusillanimitas. Et inde
est quod servus qui acceptam pecuniam domini sui fodit in terram, nec
est operatus ex ea, propter quendam pusillanimitatis timorem, punitur
a domino, ut habetur Matth. XXV et Luc. XIX.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus illos nominat malos qui
proximis inferunt nocumenta. Et secundum hoc, pusillanimus dicitur
non esse malus, quia nulli infert nocumentum, nisi per accidens,
inquantum scilicet deficit ab operationibus quibus posset alios iuvare.
Dicit enim Gregorius, in pastorali, quod illi qui prodesse utilitati
proximorum in praedicatione refugiunt, si districte iudicentur, ex
tantis rei sunt ex quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliquem habentem habitum
virtutis peccare, venialiter quidem, etiam ipso habitu remanente;
mortaliter autem, cum corruptione ipsius habitus virtutis gratuitae.
Et ideo potest contingere quod aliquis ex virtute quam habet sit dignus
ad aliqua magna facienda, quae sunt digna magno honore; et tamen, per
hoc quod ipse non attentat sua virtute uti, peccat, quandoque quidem
venialiter, quandoque autem mortaliter. Vel potest dici quod
pusillanimus est dignus magnis secundum habilitatem ad virtutem quae
inest ei, vel ex bona dispositione naturae, vel ex scientia, vel ex
exteriori fortuna, quibus dum recusat uti ad virtutem, pusillanimus
redditur.
Ad tertium dicendum quod etiam pusillanimitas aliquo modo ex superbia
potest oriri, dum scilicet aliquis nimis proprio sensui innititur, quo
reputat se insufficientem ad ea respectu quorum sufficientiam habet.
Unde dicitur Prov. XXVI, sapientior sibi piger videtur septem
viris loquentibus sententias. Nihil enim prohibet quod se quantum ad
aliqua deiiciat, et quantum ad alia se in sublime extollat. Unde
Gregorius, in pastorali, de Moyse dicit quod superbus fortasse esset
si ducatum plebis suae sine trepidatione susciperet, et rursum superbus
existeret si auctoris imperio obedire recusaret.
Ad quartum dicendum quod Moyses et Ieremias digni erant officio ad
quod divinitus eligebantur, ex divina gratia. Sed ipsi considerantes
propriae infirmitatis insufficientiam, recusabant, non tamen
pertinaciter, ne in superbiam laberentur.
|
|