|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pusillanimitas non
opponatur magnanimitati. Dicit enim philosophus, in IV Ethic.,
quod pusillanimus ignorat seipsum, appeteret enim bona quibus dignus
est, si se cognosceret. Sed ignorantia sui videtur opponi
prudentiae. Ergo pusillanimitas opponitur prudentiae.
2. Praeterea, Matth. XXV, servum qui propter pusillanimitatem
pecunia uti recusavit, vocat dominus malum et pigrum. Philosophus
etiam dicit, in IV Ethic., quod pusillanimi videntur pigri. Sed
pigritia opponitur sollicitudini, quae est actus prudentiae, ut supra
habitum est. Ergo pusillanimitas non opponitur magnanimitati.
3. Praeterea, pusillanimitas videtur ex inordinato timore
procedere, unde dicitur Isaiae XXXV, dicite, pusillanimes,
confortamini et nolite timere. Videtur etiam procedere ex inordinata
ira, secundum illud Coloss. III, patres, nolite ad indignationem
provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Sed inordinatio
timoris opponitur fortitudini, inordinatio autem irae mansuetudini.
Ergo pusillanimitas non opponitur magnanimitati.
4. Praeterea, vitium quod opponitur alicui virtuti, tanto gravius
est quanto magis est virtuti dissimile. Sed pusillanimitas magis est
dissimilis magnanimitati quam praesumptio. Ergo, si pusillanimitas
opponeretur magnanimitati, sequeretur quod esset gravius peccatum quam
praesumptio. Quod est contra id quod dicitur Eccli. XXXVII, o
praesumptio nequissima, unde creata es? Non ergo pusillanimitas
magnanimitati opponitur.
Sed contra est quod pusillanimitas et magnanimitas differunt secundum
magnitudinem et parvitatem animi, ut ex ipsis nominibus apparet. Sed
magnum et parvum sunt opposita. Ergo pusillanimitas opponitur
magnanimitati.
Respondeo dicendum quod pusillanimitas potest tripliciter considerari.
Uno modo, secundum seipsam. Et sic manifestum est quod secundum
propriam rationem opponitur magnanimitati, a qua differt secundum
differentiam magnitudinis et parvitatis circa idem, nam sicut
magnanimus ex animi magnitudine tendit ad magna, ita pusillanimus ex
animi parvitate se retrahit a magnis. Alio modo potest considerari ex
parte suae causae, quae ex parte intellectus, est ignorantia propriae
conditionis; ex parte autem appetitus, est timor deficiendi in his
quae falso aestimat excedere suam facultatem. Tertio modo potest
considerari quantum ad effectum, qui est retrahere se a magnis quibus
est dignus. Sed sicut supra dictum est, oppositio vitii ad virtutem
attenditur magis secundum propriam speciem quam secundum causam vel
effectum. Et ideo pusillanimitas directe magnanimitati opponitur.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de pusillanimitate ex
parte causae quam habet in intellectu. Et tamen non proprie potest
dici quod opponatur prudentiae etiam secundum causam suam, quia talis
ignorantia non procedit ex insipientia, sed magis ex pigritia
considerandi suam facultatem, ut dicitur in IV Ethic., vel
exequendi quod suae subiacet potestati.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de pusillanimitate ex
parte effectus.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit ex parte causae. Nec
tamen timor causans pusillanimitatem semper est timor periculorum
mortis. Unde etiam ex hac parte non oportet quod opponatur
fortitudini. Ira autem, secundum rationem proprii motus, quo quis
extollitur in vindictam, non causat pusillanimitatem, quae deiicit
animum, sed magis tollit eam. Inducit autem ad pusillanimitatem
ratione causarum irae, quae sunt iniuriae illatae, ex quibus deiicitur
animus patientis.
Ad quartum dicendum quod pusillanimitas est gravius peccatum, secundum
propriam speciem, quam praesumptio, quia per ipsam recedit homo a
bonis, quod est pessimum, ut dicitur in IV Ethic. Sed praesumptio
dicitur esse nequissima ratione superbiae, ex qua procedit.
|
|