|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod magnificentia non sit
virtus. Qui enim habet unam virtutem, habet omnes, ut supra habitum
est. Sed aliquis potest habere alias virtutes sine magnificentia,
dicit enim philosophus, in IV Ethic., quod non omnis liberalis est
magnificus. Ergo magnificentia non est virtus.
2. Praeterea, virtus moralis consistit in medio, ut in II
Ethic. dicitur. Sed magnificentia non videtur consistere in medio.
Superexcellit enim liberalitatem magnitudine. Magnum autem opponitur
parvo sicut extremum, quorum medium est aequale, ut dicitur X
Metaphys. Et sic magnificentia non est in medio, sed in extremo.
Ergo non est virtus.
3. Praeterea, nulla virtus contrariatur inclinationi naturali, sed
magis perficit ipsam, ut supra habitum est. Sed sicut philosophus
dicit, in IV Ethic., magnificus non est sumptuosus in seipsum,
quod est contra inclinationem naturalem, per quam aliquis maxime
providet sibi. Ergo magnificentia non est virtus.
4. Praeterea, secundum philosophum, in VI Ethic., ars est
recta ratio factibilium. Sed magnificentia est circa factibilia, ut
ex ipso nomine apparet. Ergo magis est ars quam virtus.
Sed contra, virtus humana est participatio quaedam virtutis divinae.
Sed magnificentia pertinet ad virtutem divinam, secundum illud
Psalmi, magnificentia eius et virtus eius in nubibus. Ergo
magnificentia est virtus.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in I de caelo, virtus dicitur
per comparationem ad ultimum in quod potentia potest, non quidem ad
ultimum ex parte defectus; sed ex parte excessus, cuius ratio
consistit in magnitudine. Et ideo operari aliquid magnum, ex quo
sumitur nomen magnificentiae, proprie pertinet ad rationem virtutis.
Unde magnificentia nominat virtutem.
Ad primum ergo dicendum quod non omnis liberalis est magnificus quantum
ad actum, quia desunt sibi ea quibus uti necesse est ad actum
magnificum. Tamen omnis liberalis habet habitum magnificentiae, vel
actu vel in propinqua dispositione, ut supra dictum est, cum de
connexione virtutum ageretur.
Ad secundum dicendum quod magnificentia consistit quidem in extremo,
considerata quantitate eius quod facit. Sed tamen in medio consistit,
considerata regula rationis, a qua non deficit nec eam excedit, sicut
et de magnanimitate dictum est.
Ad tertium dicendum quod ad magnificentiam pertinet facere aliquid
magnum. Quod autem pertinet ad personam uniuscuiusque, est aliquid
parvum in comparatione ad id quod convenit rebus divinis vel rebus
communibus. Et ideo magnificus non principaliter intendit sumptus
facere in his quae pertinent ad personam propriam, non quia bonum suum
non quaerat, sed quia non est magnum. Si quid tamen in his quae ad
ipsum pertinent magnitudinem habeat, hoc etiam magnifice magnificus
prosequitur, sicut ea quae semel fiunt, ut nuptiae vel aliquid aliud
huiusmodi; vel etiam ea quae permanentia sunt, sicut ad magnificum
pertinet praeparare convenientem habitationem, ut dicitur in IV
Ethic.
Ad quartum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in VI Ethic.,
oportet artis esse quandam virtutem, scilicet moralem, per quam
scilicet appetitus inclinetur ad recte utendum ratione artis. Et hoc
pertinet ad magnificentiam. Unde non est ars, sed virtus.
|
|