|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod magnificentia non sit
specialis virtus. Ad magnificentiam enim videtur pertinere facere
aliquid magnum. Sed facere aliquid magnum potest convenire cuilibet
virtuti, si sit magna, sicut qui habet magnam virtutem temperantiae,
facit magnum temperantiae opus. Ergo magnificentia non est aliqua
specialis virtus, sed significat statum perfectum cuiuslibet virtutis.
2. Praeterea, eiusdem videtur facere aliquid et tendere in illud.
Sed tendere in aliquid magnum pertinet ad magnanimitatem, ut supra
dictum est. Ergo et facere aliquid magnum pertinet ad magnanimitatem.
Non ergo magnificentia est virtus distincta a magnanimitate.
3. Praeterea, magnificentia videtur ad sanctitatem pertinere,
dicitur enim Exod. XV, magnificus in sanctitate; et in Psalmo,
sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius. Sed sanctitas idem
est religioni, ut supra habitum est. Ergo magnificentia videtur esse
idem religioni. Non ergo est virtus specialis ab aliis distincta.
Sed contra est quod philosophus connumerat eam aliis virtutibus
specialibus.
Respondeo dicendum quod ad magnificentiam pertinet facere aliquid
magnum, sicut ex ipso nomine apparet. Facere autem dupliciter potest
accipi, uno modo, proprie; alio modo, communiter. Proprie autem
facere dicitur operari aliquid in exteriori materia, sicut facere domum
vel aliquid aliud huiusmodi. Communiter autem dicitur facere pro
quacumque actione, sive transeat in exteriorem materiam, sicut urere
et secare; sive maneat in ipso agente, sicut intelligere et velle.
Si igitur magnificentia accipiatur secundum quod importat factionem
alicuius magni prout factio proprie dicitur, sic magnificentia est
specialis virtus. Opus enim factibile producitur ab arte. In cuius
quidem usu potest attendi una specialis ratio bonitatis quod ipsum opus
factum per artem sit magnum, scilicet in quantitate, pretiositate vel
dignitate, quod facit magnificentia. Et secundum hoc magnificentia
est specialis virtus. Si vero nomen magnificentiae accipiatur ab eo
quod est facere magnum secundum quod facere communiter sumitur, sic
magnificentia non est specialis virtus.
Ad primum ergo dicendum quod ad quamlibet virtutem perfectam pertinet
magnum facere in suo genere, secundum quod facere communiter sumitur,
non autem secundum quod sumitur proprie, sed hoc est proprium
magnificentiae.
Ad secundum dicendum quod ad magnanimitatem pertinet non solum tendere
in magnum, sed etiam in omnibus virtutibus magnum operari, vel
faciendo vel qualitercumque agendo, ut dicitur in IV Ethic., ita
tamen quod magnanimitas circa hoc respicit solam rationem magni. Aliae
autem virtutes, quae, si sint perfectae, magnum operantur, non
principaliter dirigunt intentionem suam ad magnum, sed ad id quod est
proprium unicuique virtuti, magnitudo autem consequitur ex quantitate
virtutis. Ad magnificentiam vero pertinet non solum facere magnum
secundum quod facere proprie sumitur, sed etiam ad magnum faciendum
tendere animo, unde Tullius dicit, in sua rhetorica, quod
magnificentia est rerum magnarum et excelsarum, cum animi quadam ampla
et splendida propositione, cogitatio atque administratio; ut cogitatio
referatur ad interiorem intentionem, administratio ad exteriorem
executionem. Unde oportet quod sicut magnanimitas intendit aliquod
magnum in omni materia, ita magnificentia in aliquo opere factibili.
Ad tertium dicendum quod magnificentia intendit opus magnum facere.
Opera autem ab hominibus facta ad aliquem finem ordinantur. Nullus
autem finis humanorum operum est adeo magnus sicut honor Dei. Et ideo
magnificentia praecipue magnum opus facit in ordine ad honorem Dei.
Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod honorabiles sumptus
sunt maxime qui pertinent ad divina sacrificia, et circa hoc maxime
studet magnificus. Et ideo magnificentia coniungitur sanctitati, quia
praecipue eius effectus ad religionem, sive ad sanctitatem,
ordinatur.
|
|