|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod materia magnificentiae
non sint sumptus magni. Circa eandem enim materiam non sunt duae
virtutes. Sed circa sumptus est liberalitas, ut supra habitum est.
Ergo magnificentia non est circa sumptus.
2. Praeterea, omnis magnificus est liberalis, ut dicitur in IV
Ethic. Sed liberalitas magis est circa dona quam circa sumptus.
Ergo etiam magnificentia non praecipue est circa sumptus, sed magis
circa dona.
3. Praeterea, ad magnificentiam pertinet aliquod opus exterius
facere. Non autem quibuslibet sumptibus fit aliquod exterius opus,
etiam si sint sumptus magni, puta cum aliquis multa expendit in
exenniis mittendis. Ergo sumptus non sunt propria materia
magnificentiae.
4. Praeterea, magnos sumptus non possunt facere nisi divites. Sed
omnes virtutes possunt habere etiam pauperes, quia virtutes non ex
necessitate indigent exteriori fortuna, sed sibi ipsis sufficiunt, ut
Seneca dicit, in libro de ira. Ergo magnificentia non est circa
magnos sumptus.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod
magnificentia non extenditur circa omnes operationes quae sunt in
pecuniis, sicut liberalitas, sed circa sumptuosas solum, in quibus
excellit liberalitatem magnitudine. Ergo est solum circa magnos
sumptus.
Respondeo dicendum quod ad magnificentiam, sicut dictum est, pertinet
intendere ad aliquod magnum opus faciendum. Ad hoc autem quod aliquod
magnum opus convenienter fiat, requiruntur proportionati sumptus, non
enim possunt magna opera fieri nisi cum magnis expensis. Unde ad
magnificentiam pertinet magnos sumptus facere ad hoc quod opus magnum
convenienter fiat, unde et philosophus dicit, in IV Ethic., quod
magnificus ab aequali, idest proportionato, sumptu, opus faciet magis
magnificum. Sumptus autem est quaedam pecuniae emissio, a qua potest
aliquis prohiberi per superfluum amorem pecuniae. Et ideo materia
magnificentiae possunt dici et ipsi sumptus, quibus utitur magnificus
ad opus magnum faciendum; et ipsa pecunia, qua utitur ad sumptus
magnos faciendos; et amor pecuniae, quem moderatur magnificus, ne
sumptus magni impediantur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes illae
quae sunt circa res exteriores habent aliquam difficultatem ex ipso
genere rei circa quam est virtus, et aliam difficultatem ex magnitudine
ipsius rei. Et ideo oportet circa pecuniam et usum eius esse duas
virtutes, scilicet liberalitatem, quae respicit communiter usum
pecuniae; et magnificentiam, quae respicit magnum in pecuniae usu.
Ad secundum dicendum quod usus pecuniae aliter pertinet ad liberalem,
et aliter ad magnificum. Ad liberalem enim pertinet secundum quod
procedit ex ordinato affectu circa pecunias. Et ideo omnis usus
debitus pecuniae, cuius impedimentum tollit moderatio amoris pecuniae,
pertinet ad liberalitatem, scilicet et dona et sumptus. Sed usus
pecuniae pertinet ad magnificum in ordine ad aliquod opus magnum quod
faciendum est. Et talis usus non potest esse nisi sumptus sive
expensa.
Ad tertium dicendum quod magnificus etiam dat dona vel exennia, ut
dicitur in IV Ethic., non tamen sub ratione doni, sed potius sub
ratione sumptus ordinati ad aliquod opus faciendum, puta ad honorandum
aliquem, vel ad faciendum aliquid unde proveniat honor toti civitati,
sicut cum facit aliquid ad quod tota civitas studet.
Ad quartum dicendum quod principalis actus virtutis est interior
electio, quam virtus potest habere absque exteriori fortuna. Et sic
etiam pauper potest esse magnificus. Sed ad exteriores actus virtutum
requiruntur bona fortunae sicut quaedam instrumenta. Et secundum hoc,
pauper non potest actum magnificentiae exteriorem exercere in his quae
sunt magna simpliciter, sed forte in his quae sunt magna per
comparationem ad aliquod opus quod, etsi in se sit parvum, tamen
potest magnifice fieri secundum proportionem illius generis; nam parvum
et magnum dicuntur relative, ut philosophus dicit, in praedicamentis.
|
|