|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod magnificentia non sit
pars fortitudinis. Magnificentia enim convenit in materia cum
liberalitate, ut dictum est. Sed liberalitas non est pars
fortitudinis, sed iustitiae. Ergo magnificentia non est pars
fortitudinis.
2. Praeterea, fortitudo est circa timores et audacias.
Magnificentia autem in nullo videtur respicere timorem, sed solum
sumptus, qui sunt operationes quaedam. Ergo magnificentia magis
videtur pertinere ad iustitiam, quae est circa operationes, quam ad
fortitudinem.
3. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod magnificus
scienti assimilatur. Sed scientia magis convenit cum prudentia quam
cum fortitudine. Ergo magnificentia non debet poni pars fortitudinis.
Sed contra est quod Tullius et Macrobius et Andronicus
magnificentiam partem fortitudinis ponunt.
Respondeo dicendum quod magnificentia, secundum quod est specialis
virtus, non potest poni pars subiectiva fortitudinis, quia non
convenit cum ea in materia, sed ponitur pars eius inquantum adiungitur
ei sicut virtus secundaria principali. Ad hoc autem quod aliqua virtus
adiungatur alicui principali, duo requiruntur, ut supra dictum est,
quorum unum est ut secundaria conveniat cum principali; aliud autem est
ut in aliquo excedatur ab ea. Magnificentia autem convenit cum
fortitudine in hoc quod, sicut fortitudo tendit in aliquod arduum et
difficile, ita etiam et magnificentia, unde etiam videtur esse in
irascibili, sicut et fortitudo. Sed magnificentia deficit a
fortitudine in hoc quod illud arduum in quod tendit fortitudo, habet
difficultatem propter periculum quod imminet personae, arduum autem in
quod tendit magnificentia, habet difficultatem propter dispendium
rerum; quod est multo minus quam periculum personae. Et ideo
magnificentia ponitur pars fortitudinis.
Ad primum ergo dicendum quod iustitia respicit operationes secundum
se, prout in eis consideratur ratio debiti. Sed liberalitas et
magnificentia considerant operationes sumptuum secundum quod comparantur
ad passiones animae, diversimode tamen. Nam liberalitas respicit
sumptus per comparationem ad amorem et concupiscentiam pecuniarum, quae
sunt passiones concupiscibilis, quibus non impeditur liberalis a
dationibus et sumptibus faciendis, unde est in concupiscibili. Sed
magnificentia respicit sumptus per comparationem ad spem, attingendo ad
aliquid arduum, non simpliciter, sicut magnanimitas, sed in
determinata materia, scilicet in sumptibus. Unde magnificentia
videtur esse in irascibili, sicut et magnanimitas.
Ad secundum dicendum quod magnificentia, etsi non conveniat cum
fortitudine in materia, convenit tamen cum ea in conditione materiae,
inquantum scilicet tendit in aliquid arduum circa sumptus, sicut
fortitudo in aliquid arduum circa timores.
Ad tertium dicendum quod magnificentia ordinat usum artis ad aliquid
magnum, ut dictum est. Ars autem est in ratione. Et ideo ad
magnificum pertinet bene uti ratione in attendendo proportionem sumptus
ad opus quod faciendum est. Et hoc praecipue necessarium est propter
magnitudinem utriusque, quia nisi diligens consideratio adhiberetur,
immineret periculum magni damni.
|
|