|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod parvificentia non sit
vitium. Virtus enim, sicut est moderativa magnorum, ita etiam est
moderativa parvorum, unde et liberales et magnifici aliqua parva
faciunt. Sed magnificentia est virtus. Ergo similiter parvificentia
magis est virtus quam vitium.
2. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod diligentia
ratiocinii est parvifica. Sed diligentia ratiocinii videtur esse
laudabilis, quia bonum hominis est secundum rationem esse, ut
Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Ergo parvificentia non
est vitium.
3. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod parvificus
consumit pecuniam tristatus. Sed hoc pertinet ad avaritiam, sive ad
illiberalitatem. Ergo parvificentia non est vitium ab aliis
distinctum.
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., ponit
parvificentiam speciale vitium magnificentiae oppositum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, moralia speciem a
fine sortiuntur. Unde et a fine ut pluries nominantur. Ex hoc ergo
dicitur aliquis parvificus quod intendit ad aliquid parvum faciendum.
Parvum autem et magnum, secundum philosophum, in praedicamentis,
relative dicuntur. Unde cum dicitur quod parvificus intendit aliquid
parvum faciendum, facere parvum intelligendum est in comparatione ad
genus operis quod facit. In quo quidem parvum et magnum potest attendi
dupliciter, uno modo, ex parte operis fiendi; alio modo, ex parte
sumptus. Magnificus igitur principaliter intendit magnitudinem
operis, secundario intendit magnitudinem sumptus, quam non vitat, ut
faciat magnum opus, unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod
magnificus ab aequali sumptu opus facit magis magnificum. Parvificus
autem e converso principaliter quidem intendit parvitatem sumptus, unde
philosophus dicit, in IV Ethic., quod intendit qualiter minimum
consumat, ex consequenti autem intendit parvitatem operis, quam
scilicet non recusat, dummodo parvum sumptum faciat. Unde philosophus
dicit, ibidem, quod parvificus, maxima consumens in parvo, quod
scilicet non vult expendere, bonum perdit, scilicet magnifici operis.
Sic ergo patet quod parvificus deficit a proportione quae debet esse
secundum rationem inter sumptum et opus. Defectus autem ab eo quod est
secundum rationem, causat rationem vitii. Unde manifestum est quod
parvificentia vitium est.
Ad primum ergo dicendum quod virtus moderatur parva secundum regulam
rationis, a qua deficit parvificus, ut dictum est. Non enim dicitur
parvificus qui parva moderatur, sed qui in moderando magna vel parva
deficit a regula rationis. Et ideo habet vitii rationem.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit philosophus, in II Rhet.,
timor facit consiliativos. Et ideo parvificus diligenter ratiociniis
intendit, quia inordinate timet bonorum suorum consumptionem, etiam in
minimis. Unde hoc non est laudabile, sed vitiosum et vituperabile,
quia non dirigit affectum suum secundum rationem, sed potius rationis
usum applicat ad inordinationem sui affectus.
Ad tertium dicendum quod sicut magnificus convenit cum liberali in hoc
quod prompte et delectabiliter pecunias emittit, ita etiam parvificus
convenit cum illiberali sive avaro in hoc quod cum tristitia et
tarditate expensas facit. Differt autem in hoc quod illiberalitas
attenditur circa communes sumptus, parvificentia autem circa magnos
sumptus, quos difficilius est facere. Et ideo minus vitium est
parvificentia quam illiberalitas. Unde philosophus dicit, in IV
Ethic., quod quamvis parvificentia et oppositum vitium sint
malitiae, non tamen opprobria inferunt, quia neque sunt nociva
proximo, neque sunt valde turpes.
|
|