|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod parvificentiae nullum
vitium opponatur. Parvo enim opponitur magnum. Sed magnificentia non
est vitium, sed virtus. Ergo parvificentiae non opponitur vitium.
2. Praeterea, cum parvificentia sit vitium ex defectu, ut dictum
est, videtur quod, si aliquod vitium esset parvificentiae oppositum,
quod consisteret solum in superabundanti consumptione. Sed illi qui
consumunt multa ubi pauca oporteret consumere, consumunt pauca ubi
multa oporteret consumere, ut dicitur in IV Ethic., et sic habent
aliquid de parvificentia. Non ergo est aliquod vitium parvificentiae
oppositum.
3. Praeterea, moralia sortiuntur speciem ex fine, ut dictum est.
Sed illi qui superflue consumunt, hoc faciunt causa ostentationis
divitiarum, ut dicitur in IV Ethic. Hoc autem pertinet ad inanem
gloriam, quae opponitur magnanimitati, ut dictum est. Ergo nullum
vitium parvificentiae opponitur.
Sed contra est auctoritas philosophi, qui, in II et IV Ethic.,
ponit magnificentiam medium duorum oppositorum vitiorum.
Respondeo dicendum quod parvo opponitur magnum. Parvum autem et
magnum, ut dictum est, relative dicuntur. Sicut autem contingit
sumptum esse parvum per comparationem ad opus, ita etiam contingit
sumptum esse magnum in comparatione ad opus, ut scilicet excedat
proportionem quae esse debet sumptus ad opus secundum regulam rationis.
Unde manifestum est quod vitio parvificentiae, qua aliquis deficit a
proportione debita expensarum ad opus, intendens minus expendere quam
dignitas operis requirat, opponitur vitium quo aliquis dictam
proportionem excedit, ut scilicet plus expendat quam sit operi
proportionatum. Et hoc vitium Graece quidem dicitur banausia, a
furno dicta, quia videlicet ad modum ignis qui est in furno, omnia
consumit, vel dicitur apirocalia, idest sine bono igne, quia ad modum
ignis consumit non propter bonum. Unde Latine hoc vitium nominari
potest consumptio.
Ad primum ergo dicendum quod magnificentia dicitur esse eo quod facit
magnum opus, non autem ex eo quod in sumptu excedat proportionem
operis. Hoc enim pertinet ad vitium quod opponitur parvificentiae.
Ad secundum dicendum quod idem vitium contrariatur virtuti quae est in
medio, et contrario vitio. Sic igitur vitium consumptionis opponitur
parvificentiae in eo quod excedit in sumptu operis dignitatem,
expendens multa ubi pauca oporteret expendere. Opponitur autem
magnificentiae ex parte operis magni, quod praecipue intendit
magnificus, inquantum scilicet, ubi oportet multa expendere, nihil
aut parum expendit.
Ad tertium dicendum quod consumptor ex ipsa specie actus opponitur
parvifico, inquantum transcendit regulam rationis, a qua parvificus
deficit. Nihil tamen prohibet quin hoc ad finem alterius vitii
ordinetur, puta inanis gloria, vel cuiuscumque alterius.
|
|