|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod patientia non sit
virtus. Virtutes enim perfectissime sunt in patria, ut dicit
Augustinus, XIV de Trin. Sed ibi non est patientia, quia nulla
sunt ibi mala toleranda, secundum illud Isaiae XLIX et
Apocalyps. XXI, non esurient neque sitient, et non percutiet eos
aestus neque sol. Ergo patientia non est virtus.
2. Praeterea, nulla virtus in malis potest inveniri, quia virtus
est quae bonum facit habentem. Sed patientia quandoque in malis
hominibus invenitur, sicut patet in avaris, qui multa mala patienter
tolerant ut pecunias congregent, secundum illud Eccle. V cunctis
diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in
aerumna atque tristitia. Ergo patientia non est virtus.
3. Praeterea, fructus a virtutibus differunt, ut supra habitum
est. Sed patientia ponitur inter fructus, ut patet Galat. V.
Ergo patientia non est virtus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de patientia, virtus
animi quae patientia dicitur, tam magnum Dei donum est ut etiam ipsius
qui nobis eam largitur patientia praedicetur.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est supra, virtutes morales
ordinantur ad bonum inquantum conservant bonum rationis contra impetus
passionum. Inter alias autem passiones, tristitia efficax est ad
impediendum bonum rationis, secundum illud II ad Cor. VII,
saeculi tristitia mortem operatur; et Eccli. XXX, multos occidit
tristitia, et non est utilitas in illa. Unde necesse est habere
aliquam virtutem per quam bonum rationis conservetur contra tristitiam,
ne scilicet ratio tristitiae succumbat. Hoc autem facit patientia.
Unde Augustinus dicit, in libro de patientia, quod patientia hominis
est qua mala aequo animo toleramus, idest sine perturbatione
tristitiae, ne animo iniquo bona deseramus per quae ad meliora
perveniamus. Unde manifestum est patientiam esse virtutem.
Ad primum ergo dicendum quod virtutes morales non remanent secundum
eundem actum in patria quem habent in via, scilicet per comparationem
ad bona praesentis vitae, quae non remanebunt in patria, sed per
comparationem ad finem, qui erit in patria. Sicut iustitia non erit
in patria circa emptiones et venditiones, et alia quae pertinent ad
vitam praesentem, sed in hoc quod est subditum esse Deo. Similiter
actus patientiae in patria non erit in sustinendo aliqua, sed in
fruitione bonorum in quae pervenire volebamus patiendo. Unde
Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei, quod in patria non erit
ipsa patientia, quae necessaria non est nisi ubi toleranda sunt mala,
sed aeternum erit id quo per patientiam pervenitur.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
patientia, patientes proprie dicuntur qui mala malunt non committendo
ferre, quam non ferendo committere. In illis autem qui mala sustinent
ut mala faciant, nec miranda nec laudanda est patientia, quae nulla
est, sed miranda duritia, neganda patientia.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, fructus in sui
ratione importat quandam delectationem. Sunt autem operationes
virtutum delectabiles secundum seipsas, ut dicitur in I Ethic.
Consuetum est autem ut nomine virtutum etiam virtutum actus
significentur. Et ideo patientia, quantum ad habitum, ponitur virtus
quantum autem ad delectationem quam habet in actu, ponitur fructus et
praecipue quantum ad hoc quod per patientiam animus praeservatur ne
obruatur tristitia.
|
|