|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod patientia sit potissima
virtutum. Id enim quod est perfectum est potissimum in unoquoque
genere. Sed patentia habet opus perfectum, ut dicitur Iac. I.
Ergo patientia est potissima virtutum.
2. Praeterea, omnes virtutes ad bonum animae ordinantur. Sed hoc
praecipue videtur pertinere ad patientiam, dicitur enim Luc. XXI,
in patientia vestra possidebitis animas vestras. Ergo patientia est
maxima virtutum.
3. Praeterea, illud quod est conservativum et causa aliorum,
videtur potius esse. Sed sicut Gregorius dicit, in quadam homilia,
patientia est radix et custos omnium virtutum. Ergo patientia est
maxima virtutum.
Sed contra est quod non enumeratur inter quatuor virtutes quas
Gregorius, XXII Moral., et Augustinus, in libro de moribus
Eccle., vocat principales.
Respondeo dicendum quod virtutes secundum suam rationem ordinantur ad
bonum, est enim virtus quae bonum facit habentem et opus eius bonum
reddit, ut dicitur in II Ethic. Unde oportet quod tanto
principalior sit virtus et potior, quanto magis et directius ordinat in
bonum. Directius autem ad bonum ordinant hominem virtutes quae sunt
constitutivae boni, quam illae quae sunt impeditivae eorum quae
abducunt a bono. Et sicut inter illas quae sunt constitutivae boni
tanto aliqua potior est quanto in maiori bono statuit hominem, sicut
fides, spes et caritas quam prudentia et iustitia; ita etiam inter
illas quae sunt impeditivae retrahentium a bono, tanto aliqua est
potior quanto id quod ab ea impeditur magis a bono retrahit. Plus
autem a bono retrahunt pericula mortis, circa quae est fortitudo, vel
delectationes tactus, circa quae est temperantia, quam quaevis
adversa, circa quae est patientia. Et ideo patientia non est
potissima virtutum, sed deficit non solum a virtutibus theologicis et
prudentia et iustitia, quae directe statuunt hominem in bono; sed
etiam a fortitudine et temperantia, quae retrahunt a maioribus
impedimentis.
Ad primum ergo dicendum quod patientia dicitur habere opus perfectum in
adversis tolerandis, ex quibus primo procedit tristitia, quam
moderatur patientia; secundo ira, quam moderatur mansuetudo; tertio
odium, quod tollit caritas; quarto iniustum nocumentum, quod prohibet
iustitia. Tollere enim principium uniuscuiusque est perfectius. Nec
tamen sequitur, si in hoc patientia est perfectior, quod sit
perfectior simpliciter.
Ad secundum dicendum quod possessio importat quietum dominium. Et
ideo per patientiam dicitur homo suam animam possidere, inquantum
radicitus evellit passiones adversitatum, quibus anima inquietatur.
Ad tertium dicendum quod patientia dicitur esse radix et custos omnium
virtutum, non quasi directe eas causando et conservando, sed solum
removendo prohibens.
|
|