|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod patientia possit haberi
sine gratia. Illud enim ad quod ratio magis inclinat, magis potest
implere rationalis creatura. Sed magis est rationabile quod aliquis
patiatur mala propter bonum quam propter malum. Aliqui autem patiuntur
mala propter malum ex propria virtute, sine auxilio gratiae, dicit
enim Augustinus, in libro de patientia, quod multa in laboribus et
doloribus sustinent homines propter ea quae vitiose diligunt. Ergo
multo magis homo potest mala sustinere propter bonum, quod est vere
patientem esse, praeter auxilium gratiae.
2. Praeterea, aliqui non existentes in statu gratiae magis abhorrent
mala vitiorum quam corporalia mala, unde quidam gentilium leguntur
multa mala tolerasse ne patriam proderent, aut aliquid aliud inhonestum
committerent. Sed hoc est vere patientem esse. Ergo videtur quod
patientia possit haberi absque auxilio gratiae.
3. Praeterea, manifeste apparet quod aliqui propter sanitatem
corporis recuperandam gravia quaedam et amara patiuntur. Salus autem
animae non est minus appetibilis quam sanitas corporis. Ergo, pari
ratione, pro salute animae potest aliquis multa mala sustinere, quod
est vere patientem esse, absque auxilio gratiae.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, ab ipso, scilicet Deo,
patientia mea.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
patientia, vis desideriorum facit tolerantiam laborum et dolorum, et
nemo nisi pro eo quod delectat, sponte suscipit ferre quod cruciat.
Et huius ratio est quia tristitiam et dolorem secundum se abhorret
animus, unde nunquam eligeret eam pati propter se, sed solum propter
finem. Ergo oportet quod illud bonum propter quod aliquis vult pati
mala, sit magis volitum et amatum quam illud bonum cuius privatio
ingerit dolorem quem patienter toleramus. Quod autem aliquis praeferat
bonum gratiae omnibus naturalibus bonis ex quorum amissione potest dolor
causari, pertinet ad caritatem, quae diligit Deum super omnia. Unde
manifestum est quod patientia, secundum quod est virtus, a caritate
causatur, secundum illud I ad Cor. XIII, caritas patiens est.
Manifestum est autem quod caritas non potest haberi nisi per gratiam,
secundum illud Rom. V, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Unde patet quod patientia
non potest haberi sine auxilio gratiae.
Ad primum ergo dicendum quod in natura humana, si esset integra,
praevaleret inclinatio rationis, sed in natura corrupta praevalet
inclinatio concupiscentiae, quae in homine dominatur. Et ideo pronior
est homo ad sustinendum mala in quibus concupiscentia delectatur
praesentialiter, quam tolerare mala propter bona futura quae secundum
rationem appetuntur, quod tamen pertinet ad veram patientiam.
Ad secundum dicendum quod bonum politicae virtutis est commensuratum
naturae humanae. Et ideo absque auxilio gratiae gratum facientis
potest voluntas humana in illud tendere, licet non absque auxilio
Dei. Sed bonum gratiae est supernaturale. Unde in illud non potest
tendere homo per virtutem suae naturae. Et ideo non est similis
ratio.
Ad tertium dicendum quod tolerantia etiam malorum quae quis sustinet
propter corporis sanitatem, procedit ex amore quo homo naturaliter
diligit suam carnem. Et ideo non est similis ratio de patientia, quae
procedit ex amore supernaturali.
|
|