|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod patientia non sit pars
fortitudinis. Idem enim non est pars sui ipsius. Sed patientia
videtur idem esse fortitudini, quia sicut supra dictum est, proprius
actus fortitudinis est sustinere; et hoc etiam pertinet ad patientiam,
dicitur enim in libro sententiarum prosperi quod patientia consistit in
alienis malis tolerandis. Ergo patientia non est pars fortitudinis.
2. Praeterea, fortitudo est circa timores et audacias, ut supra
habitum est, et ita est in irascibili. Sed patientia videtur esse
circa tristitias, et ita videtur esse in concupiscibili. Ergo
patientia non est pars fortitudinis, sed magis temperantiae.
3. Praeterea, totum non potest esse sine parte. Si ergo patientia
sit pars fortitudinis, fortitudo nunquam posset esse sine patientia,
cum tamen fortis quandoque non toleret patienter mala, sed etiam
aggrediatur eum qui mala facit. Ergo patientia non est pars
fortitudinis.
Sed contra est quod Tullius, in sua rhetorica, ponit eam
fortitudinis partem.
Respondeo dicendum quod patientia est pars fortitudinis quasi
potentialis, quia adiungitur fortitudini sicut virtus secundaria
principali. Ad patientiam enim pertinet aliena mala aequanimiter
perpeti, ut Gregorius dicit, in quadam homilia. In malis autem quae
ab aliis inferuntur, praecipua sunt, et difficillima ad sustinendum,
illa quae pertinent ad pericula mortis, circa quae est fortitudo.
Unde patet quod in ista materia principalitatem tenet fortitudo, quasi
vindicans sibi id quod principalius est in hac materia. Et ideo
patientia adiungitur ei sicut secundaria virtus principali.
Ad primum ergo dicendum quod ad fortitudinem pertinet non qualiacumque
sustinere, sed illud quod est summe difficile in sustinendo, scilicet
sustinere pericula mortis. Ad patientiam autem pertinere potest
sustinentia quorumcumque malorum.
Ad secundum dicendum quod actus fortitudinis non solum consistit in hoc
quod aliquis in bono persistat contra timores futurorum periculorum,
sed etiam ut non deficiat propter praesentium tristitiam sive dolorem,
et ex hac parte habet affinitatem cum fortitudine patientia. Et tamen
fortitudo est principaliter circa timores, ad quorum rationem pertinet
fugere, quod vitat fortitudo. Patientia vero principalius est circa
tristitias, nam patiens aliquis dicitur non ex hoc quod non fugit, sed
ex hoc quod laudabiliter se habet in patiendo quae praesentialiter
nocent, ut scilicet non inordinate ex eis tristetur. Et ideo
fortitudo proprie est in irascibili, patientia autem in
concupiscibili. Nec hoc impedit quin patientia sit pars fortitudinis,
quia adiunctio virtutis ad virtutem non attenditur secundum subiectum,
sed secundum materiam vel formam. Nec tamen patientia ponitur pars
temperantiae, quamvis utraque sit in concupiscibili. Quia temperantia
est solum circa tristitias quae opponuntur delectationibus tactus, puta
quae sunt ex abstinentia ciborum vel venereorum, sed patientia
praecipue est circa tristitias quae ab aliis inferuntur. Et iterum ad
temperantiam pertinet refrenare huiusmodi tristitias, sicut et
delectationes contrarias, ad patientiam autem pertinet ut propter
huiusmodi tristitias, quantaecumque sint, homo non recedat a bono
virtutis.
Ad tertium dicendum quod patientia potest, quantum ad aliquid sui,
poni pars integralis fortitudinis, de qua parte obiectio procedit,
prout scilicet aliquis patienter sustinet mala quae pertinent ad
pericula mortis. Nec est contra rationem patientiae quod aliquis,
quando opus fuerit, insiliat in eum qui mala facit, quia, ut
Chrysostomus dicit, super illud Matth., vade Satanas, in iniuriis
propriis patientem esse laudabile est, iniurias autem Dei patienter
sustinere nimis est impium. Et Augustinus dicit, in quadam epistola
contra Marcellinum, quod praecepta patientiae non contrariantur bono
reipublicae, pro quo conservando contra inimicos compugnatur.
Secundum vero quod patientia se habet circa quaecumque alia mala,
adiungitur fortitudini ut virtus secundaria principali.
|
|