|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod patientia sit idem quod
longanimitas. Dicit enim Augustinus, in libro de patientia, quod
patientia Dei praedicatur non in hoc quod aliquod malum patiatur, sed
in hoc quod expectat malos ut convertantur, unde Eccli. V dicitur,
altissimus patiens redditor est. Ergo videtur quod patientia sit idem
quod longanimitas.
2. Praeterea, idem non est oppositum duobus. Sed impatientia
opponitur longanimitati, per quam aliquis moram expectat, dicitur enim
aliquis impatiens morae, sicut et aliorum malorum. Ergo videtur quod
patientia sit idem longanimitati.
3. Praeterea, sicut tempus est quaedam circumstantia malorum quae
sustinentur, ita etiam locus. Sed ex parte loci non sumitur aliqua
virtus quae distinguatur a patientia. Ergo similiter nec
longanimitas, quae sumitur ex parte temporis, inquantum scilicet
aliquis diu expectat, distinguitur a patientia.
Sed contra est quod Rom. II, super illud, an divitias bonitatis
eius et patientiae et longanimitatis contemnis, dicit Glossa, videtur
longanimitas a patientia differre, quia qui infirmitate magis quam
proposito delinquunt, sustentari per longanimitatem dicuntur, qui vero
pertinaci mente exultant in delictis suis, ferri patienter dicendi
sunt.
Respondeo dicendum quod sicut magnanimitas dicitur per quam aliquis
habet animum tendendi in magna, ita etiam longanimitas dicitur per quam
aliquis habet animum tendendi in aliquid quod in longinquum distat. Et
ideo sicut magnanimitas magis respicit spem tendentem in bonum, quam
audaciam vel timorem sive tristitiam quae respiciunt malum, ita etiam
et longanimitas. Unde longanimitas maiorem convenientiam videtur
habere cum magnanimitate quam cum patientia. Potest tamen convenire
cum patientia duplici ratione. Primo quidem, quia patientia, sicut
et fortitudo, sustinet aliqua mala propter aliquod bonum. Quod si ex
propinquo expectetur, facilius est sustinere, si autem in longinquum
differatur, mala autem oporteat in praesenti sustinere, difficilius
est. Secundo, quia hoc ipsum quod est differri bonum speratum, natum
est causare tristitiam, secundum illud Prov. XIII, spes quae
differtur affligit animam. Unde et in sustinendo huiusmodi
afflictionem potest esse patientia, sicut et in sustinendo quascumque
alias tristitias. Sic igitur secundum quod sub ratione mali
contristantis potest comprehendi et dilatio boni sperati, quae pertinet
ad longanimitatem; et labor quem homo sustinet in continuata executione
boni operis, quod pertinet ad constantiam; tam longanimitas quam etiam
constantia sub patientia comprehenduntur. Unde et Tullius, definiens
patientiam, dicit quod patientia est, honestatis ac utilitatis causa,
voluntaria ac diuturna perpessio rerum arduarum ac difficilium. Quod
dicit arduarum, pertinet ad constantiam in bono; quod dicit
difficilium, pertinet ad gravitatem mali, quam proprie respicit
patientia; quod vero addit ac diuturna, pertinet ad longanimitatem
secundum quod convenit cum patientia.
Et per hoc patet responsio ad primum et secundum.
Ad tertium dicendum quod illud quod est longinquum loco, quamvis sit
remotum a nobis, tamen non est similiter remotum a natura rerum sicut
illud quod est longinquum tempore. Et ideo non est similis ratio. Et
praeterea quod est longinquum loco non affert difficultatem nisi ratione
temporis, quia quod est longinquum loco a nobis tardius tempore ad nos
potest pervenire.
Quartum concedimus. Tamen consideranda est ratio illius differentiae
quam Glossa assignat. Quia in his qui ex infirmitate peccant hoc
solum videtur importabile, quod diu perseverant in malo, et ideo
dicitur quod ex longanimitate supportantur. Sed hoc ipsum quod aliquis
ex superbia peccat, importabile videtur, et ideo per patientiam
dicuntur sustineri illi qui ex superbia peccant.
|
|