|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod perseverantia non sit
virtus. Quia, ut philosophus dicit, in VII Ethic., continentia
est potior quam perseverantia. Sed continentia non est virtus, ut
dicitur in IV Ethic. Ergo perseverantia non est virtus.
2. Praeterea, virtus est qua recte vivitur, secundum Augustinum,
in libro de Lib. Arbit. Sed sicut ipse dicit in libro de
perseverantia, nullus potest dici perseverantiam habere quandiu vivit,
nisi perseveret usque ad mortem. Ergo perseverantia non est virtus.
3. Praeterea, immobiliter persistere in opere virtutis requiritur ad
omnem virtutem, ut patet in II Ethic. Sed hoc pertinet ad rationem
perseverantiae, dicit enim Tullius, in sua rhetorica, quod
perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua
permansio. Ergo perseverantia non est specialis virtus, sed conditio
omnis virtutis.
Sed contra est quod Andronicus dicit, quod perseverantia est habitus
eorum quibus immanendum est et non immanendum, et neutrorum. Sed
habitus ordinans nos ad bene faciendum aliquid vel omittendum est
virtus. Ergo perseverantia est virtus.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in II Ethic.,
virtus est circa difficile et bonum. Et ideo ubi occurrit specialis
ratio difficultatis vel boni, ibi est specialis virtus. Opus autem
virtutis potest habere bonitatem et difficultatem ex duobus. Uno
quidem modo, ex specie ipsa actus, quae accipitur secundum rationem
proprii obiecti. Alio modo, ex ipsa diuturnitate temporis, nam hoc
ipsum quod est diu insistere alicui difficili, specialem difficultatem
habet. Et ideo diu persistere in aliquo bono usque ad consummationem
pertinet ad specialem virtutem. Sicut ergo temperantia et fortitudo
sunt speciales virtutes eo quod altera earum moderatur delectationes
tactus, quod de se difficultatem habet, altera autem moderatur timores
et audacias circa pericula mortis, quod etiam secundum se difficile
est; ita etiam perseverantia est quaedam specialis virtus ad quam
pertinet in his vel in aliis virtuosis operibus diuturnitatem sustinere
prout necesse est.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus accipit ibi perseverantiam
secundum quod aliquis perseverat in his in quibus difficillimum est diu
sustinere. Non est autem difficile sustinere bona, sed mala. Mala
autem quae sunt pericula mortis, ut plurimum non diu sustinentur, quia
ut frequentius cito transeunt. Unde respectu illorum non est praecipua
laus perseverantiae. Inter alia autem mala, praecipua sunt illa quae
opponuntur delectationibus tactus, quia huiusmodi mala attenduntur
circa necessaria vitae, puta circa defectum ciborum et aliorum
huiusmodi, quae quandoque imminent diu sustinenda. Non est autem
difficile hoc diu sustinere illi qui circa hoc non multum tristatur,
nec in oppositis bonis multum delectatur, sicut patet in temperato, in
quo huiusmodi passiones non sunt vehementes. Sed maxime hoc difficile
est in eo qui circa hoc vehementer afficitur, utpote non habens
perfectam virtutem modificantem has passiones. Et ideo, si accipiatur
hoc modo perseverantia, non est virtus perfecta, sed est quoddam
imperfectum in genere virtutis. Si autem accipiamus perseverantiam
secundum quod aliquis in quocumque bono difficili diu persistit, hoc
potest convenire etiam habenti perfectam virtutem. Cui etiam si
persistere sit minus difficile, persistit tamen in bono magis
perfecto. Unde talis perseverantia potest esse virtus, quia perfectio
virtutis magis attenditur secundum rationem boni quam secundum rationem
difficilis.
Ad secundum dicendum quod eodem nomine quandoque nominatur et virtus,
et actus virtutis, sicut Augustinus dicit, super Ioan., fides est
credere quod non vides. Potest tamen contingere quod aliquis habet
habitum virtutis qui tamen non exercet actum, sicut aliquis pauper
habet habitum magnificentiae, cum tamen actum non exerceat. Quandoque
vero aliquis habens habitum incipit quidem exercere actum, sed non
perficit, puta si aedificator incipiat aedificare et non compleat
domum. Sic ergo dicendum est quod nomen perseverantiae quandoque
sumitur pro habitu quo quis eligit perseverare, quandoque autem pro
actu quo quis perseverat. Et quandoque quidem habens habitum
perseverantiae eligit quidem perseverare, et incipit exequi aliquandiu
persistendo; non tamen complet actum, quia non persistit usque in
finem. Est autem duplex finis, unus quidem qui est finis operis;
alius autem qui est finis humanae vitae. Per se autem ad
perseverantiam pertinet ut aliquis perseveret usque ad terminum virtuosi
operis, sicut quod miles perseveret usque ad finem certaminis, et
magnificus usque ad consummationem operis. Sunt autem quaedam virtutes
quarum actus per totam vitam debet durare, sicut fidei, spei et
caritatis, quia respiciunt ultimum finem totius vitae humanae. Et
ideo respectu harum virtutum, quae sunt principales, non consummatur
actus perseverantiae usque ad finem vitae. Et secundum hoc,
Augustinus accipit perseverantiam pro actu perseverantiae consummato.
Ad tertium dicendum quod virtuti potest aliquid convenire dupliciter.
Uno modo, ex propria intentione finis. Et sic diu persistere usque
ad finem in bono pertinet ad specialem virtutem quae dicitur
perseverantia, quae hoc intendit sicut specialem finem. Alio modo,
ex comparatione habitus ad subiectum. Et sic immobiliter persistere
consequitur quamlibet virtutem, inquantum est qualitas difficile
mobilis.
|
|