|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod perseverantia non sit
pars fortitudinis. Quia, ut philosophus dicit, in VII Ethic.,
perseverantia est circa tristitias tactus. Sed huiusmodi pertinent ad
temperantiam. Ergo perseverantia magis est pars temperantiae quam
fortitudinis.
2. Praeterea, omnis pars virtutis moralis est circa aliquas
passiones, quas virtus moralis moderatur. Sed perseverantia non
importat moderantiam passionum, quia quanto vehementiores fuerint
passiones, tanto aliquis secundum rationem perseverans laudabilior
videtur. Ergo videtur quod perseverantia non sit pars alicuius
virtutis moralis, sed magis prudentiae, quae perficit rationem.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de perseverantia, quod
perseverantiam nullus potest amittere. Alias autem virtutes potest
homo amittere. Ergo perseverantia est potior omnibus aliis
virtutibus. Sed virtus principalis est potior quam pars eius. Ergo
perseverantia non est pars alicuius virtutis, sed magis ipsa est virtus
principalis.
Sed contra est quod Tullius ponit perseverantiam partem fortitudinis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus principalis
est cui principaliter adscribitur aliquid quod pertinet ad laudem
virtutis, inquantum scilicet exercet illud circa propriam materiam in
qua difficillimum et optimum est illud observare. Et secundum hoc
dictum est quod fortitudo est principalis virtus, quia firmitatem
servat in his in quibus difficillimum est firmiter persistere, scilicet
in periculis mortis. Et ideo necesse est quod fortitudini adiungatur
sicut secundaria virtus principali, omnis virtus cuius laus consistit
in sustinendo firmiter aliquod difficile. Sustinere autem
difficultatem quae provenit ex diuturnitate boni operis, dat laudem
perseverantiae, nec hoc est ita difficile sicut sustinere pericula
mortis. Et ideo perseverantia adiungitur fortitudini sicut virtus
secundaria principali.
Ad primum ergo dicendum quod annexio secundariae virtutis ad
principalem non solum attenditur secundum materiam, sed magis secundum
modum, quia forma in unoquoque potior est quam materia. Unde licet
perseverantia magis videatur convenire in materia cum temperantia quam
cum fortitudine, tamen in modo magis convenit cum fortitudine,
inquantum firmitatem servat contra difficultatem diuturnitatis.
Ad secundum dicendum quod illa perseverantia de qua philosophus
loquitur, non moderatur aliquas passiones, sed consistit solum in
quadam firmitate rationis et voluntatis. Sed perseverantia secundum
quod ponitur virtus, moderatur aliquas passiones, scilicet timorem
fatigationis aut defectus propter diuturnitatem. Unde haec virtus est
in irascibili, sicut et fortitudo.
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi loquitur de perseverantia non
secundum quod nominat habitum virtutis, sed secundum quod nominat actum
virtutis continuatum usque in finem, secundum illud Matth. XXIV
qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et ideo contra
rationem perseverantiae sic acceptae esset quod amitteretur, quia iam
non duraret usque in finem.
|
|