|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod constantia non pertineat
ad perseverantiam. Constantia enim pertinet ad patientiam, ut supra
dictum est. Sed patientia differt a perseverantia. Ergo constantia
non pertinet ad perseverantiam.
2. Praeterea, virtus est circa difficile et bonum. Sed in parvis
operibus constantem esse non videtur esse difficile, sed solum in
operibus magnis, quae pertinent ad magnificentiam. Ergo constantia
magis pertinet ad magnificentiam quam ad perseverantiam.
3. Praeterea, si ad perseverantiam pertineret constantia, in nullo
videretur a perseverantia differre, quia utrumque immobilitatem quandam
importat. Differunt autem, nam Macrobius condividit constantiam
firmitati, per quam intelligitur perseverantia, ut supra dictum est.
Ergo constantia non pertinet ad perseverantiam.
Sed contra est quod aliquis dicitur esse constans ex eo quod in aliquo
stat. Sed immanere aliquibus pertinet ad perseverantiam, ut patet ex
definitione quam Andronicus ponit. Ergo constantia pertinet ad
perseverantiam.
Respondeo dicendum quod perseverantia et constantia conveniunt quidem
in fine, quia ad utramque pertinet firmiter persistere in aliquo bono,
differunt autem secundum ea quae difficultatem afferunt ad persistendum
in bono. Nam virtus perseverantiae proprie facit firmiter persistere
hominem in bono contra difficultatem quae provenit ex ipsa diuturnitate
actus, constantia autem facit firmiter persistere in bono contra
difficultatem quae provenit ex quibuscumque aliis exterioribus
impedimentis. Et ideo principalior pars fortitudinis est perseverantia
quam constantia, quia difficultas quae est ex diuturnitate actus, est
essentialior actui virtutis quam illa quae est ex exterioribus
impedimentis.
Ad primum ergo dicendum quod exteriora impedimenta persistendi in bono
praecipue sunt illa quae tristitiam inferunt. Circa tristitiam autem
est patientia, ut dictum est. Et ideo constantia secundum finem
convenit cum perseverantia, secundum autem ea quae difficultatem
inferunt, convenit cum patientia. Finis autem potior est. Et ideo
constantia magis pertinet ad perseverantiam quam ad patientiam.
Ad secundum dicendum quod in magnis operibus persistere difficilius
est, sed in parvis vel mediocribus diu persistere habet difficultatem,
etsi non ex magnitudine actus, quam respicit magnificentia, saltem ex
ipsa diuturnitate, quam respicit perseverantia. Et ideo constantia
potest ad utrumque pertinere.
Ad tertium dicendum quod constantia pertinet quidem ad perseverantiam,
inquantum convenit cum ea, non tamen est idem ei inquantum differt ab
ea ut dictum est.
|
|