|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod perseverantia non
indigeat auxilio gratiae. Perseverantia enim est quaedam virtus, ut
dictum est. Sed virtus, ut Tullius dicit, in sua rhetorica, agit
in modum naturae. Ergo sola inclinatio virtutis sufficit ad
perseverandum. Non ergo ad hoc requiritur aliud auxilium gratiae.
2. Praeterea, donum gratiae Christi est maius quam nocumentum quod
Adam intulit, ut patet Rom. V. Sed ante peccatum homo sic
conditus fuit ut posset perseverare per id quod acceperat, sicut
Augustinus dicit, in libro de Corrept. et gratia. Ergo multo magis
homo per gratiam Christi reparatus, potest perseverare absque auxilio
novae gratiae.
3. Praeterea, opera peccati quandoque sunt difficiliora quam opera
virtutis, unde ex persona impiorum dicitur Sap. V, ambulavimus vias
difficiles. Sed aliqui perseverant in operibus peccati absque alterius
auxilio. Ergo etiam in operibus virtutum potest homo perseverare
absque auxilio gratiae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de perseverantia,
asserimus donum Dei esse perseverantiam, qua usque in finem
perseveratur in Christo.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, perseverantia
dupliciter dicitur. Uno modo, pro ipso habitu perseverantiae,
secundum quod est virtus. Et hoc modo indiget dono habitualis
gratiae, sicut et ceterae virtutes infusae. Alio modo potest accipi
pro actu perseverantiae durante usque ad mortem. Et secundum hoc
indiget non solum gratia habituali, sed etiam gratuito Dei auxilio
conservantis hominem in bono usque ad finem vitae, sicut supra dictum
est, cum de gratia ageretur. Quia cum liberum arbitrium de se sit
vertibile, et hoc ei non tollatur per habitualem gratiam praesentis
vitae; non subest potestati liberi arbitrii, etiam per gratiam
reparati, ut se immobiliter in bono statuat, licet sit in potestate
eius quod hoc eligat, plerumque enim cadit in potestate nostra
electio, non autem executio.
Ad primum ergo dicendum quod virtus perseverantiae, quantum est de
se, inclinat ad perseverandum. Quia tamen habitus est quo quis utitur
cum voluerit, non est necessarium quod habens habitum virtutis
immobiliter utatur eo usque ad mortem.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Corrept. et gratia, primo homini datum est, non ut perseveraret,
sed ut perseverare posset, per liberum arbitrium, quia nulla corruptio
tunc erat in natura humana quae perseverandi difficultatem praeberet.
Sed nunc praedestinatis per gratiam Christi non solum datur ut
perseverare possint, sed ut perseverent. Unde primus homo, nullo
terrente, contra Dei terrentis imperium libero usus arbitrio, non
stetit in tanta felicitate, cum tanta non peccandi facilitate. Isti
autem, saeviente mundo ne starent, steterunt in fide.
Ad tertium dicendum quod homo per se potest cadere in peccatum, sed
non potest per se resurgere a peccato sine auxilio gratiae. Et ideo ex
hoc ipso quod homo cadit in peccatum, inquantum est de se, facit se in
peccato perseverantem, nisi gratia Dei liberetur. Non autem ex hoc
quod facit bonum facit se perseverantem in bono, quia de se potens est
peccare. Et ideo ad hoc indiget auxilio gratiae.
|
|