|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod mollities non opponatur
perseverantiae. Quia super illud I ad Cor. VI, neque adulteri
neque molles neque masculorum concubitores, Glossa exponit molles,
idest pathici, hoc est muliebria patientes. Sed hoc opponitur
castitati. Ergo mollities non est vitium oppositum perseverantiae.
2. Praeterea, philosophus dicit, in VII Ethic., quod delicia
mollities quaedam est. Sed esse deliciosum videtur pertinere ad
intemperantiam. Ergo mollities non opponitur perseverantiae, sed
magis temperantiae.
3. Praeterea, philosophus, ibidem, dicit quod lusivus est mollis.
Sed esse immoderate lusivum opponitur eutrapeliae, quae est virtus
circa delectationes ludorum, ut dicitur in IV Ethic. Ergo
mollities non opponitur perseverantiae.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VII Ethic., quod molli
opponitur perseverativus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, laus perseverantiae
in hoc consistit quod aliquis non recedit a bono propter diuturnam
tolerantiam difficilium et laboriosorum. Cui directe opponi videtur
quod aliquis de facili recedat a bono propter aliqua difficilia, quae
sustinere non potest. Et hoc pertinet ad rationem mollitiei, nam
molle dicitur quod facile cedit tangenti. Non autem iudicatur aliquid
molle ex hoc quod cedit fortiter impellenti, nam et parietes cedunt
machinae percutienti. Et ideo non reputatur aliquis mollis si cedat
aliquibus valde graviter impellentibus, unde philosophus dicit, in
VII Ethic., quod si quis a fortibus et superexcellentibus
delectationibus vincitur vel tristitiis, non est admirabile, sed
condonabile, si contra tendat. Manifestum est autem quod gravius
impellit metus periculorum quam cupiditas delectationum, unde Tullius
dicit, in I de Offic., non est consentaneum qui metu non
frangatur, eum frangi cupiditate; nec qui invictum se a labore
praestiterit, vinci a voluptate. Ipsa etiam voluptas fortius movet
attrahendo quam tristitia de carentia voluptatis retrahendo, quia
carentia voluptatis est purus defectus. Et ideo secundum philosophum,
proprie mollis dicitur qui recedit a bono propter tristitias causatas ex
defectu delectationum, quasi cedens debili moventi.
Ad primum ergo dicendum quod praedicta mollities causatur dupliciter.
Uno modo, ex consuetudine, cum enim aliquis consuetus est
voluptatibus frui, difficilius potest earum absentiam sustinere. Alio
modo, ex naturali dispositione, quia videlicet habent animum minus
constantem, propter fragilitatem complexionis. Et hoc modo
comparantur feminae ad masculos, ut philosophus dicit, in VII
Ethic. Et ideo illi qui muliebria patiuntur molles dicuntur, quasi
muliebres effecti.
Ad secundum dicendum quod voluptati corporali opponitur labor, et ideo
res laboriosae tantum impediunt voluptates. Deliciosi autem dicuntur
qui non possunt sustinere aliquos labores, nec aliquid quod voluptatem
diminuat, unde dicitur Deut. XXVIII, tenera mulier et
delicata, quae super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium
figere, propter mollitiem. Et ideo delicia quaedam mollities est.
Sed mollities proprie respicit defectum delectationum, deliciae autem
causam impeditivam delectationis, puta laborem vel aliquid huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod in ludo duo est considerare. Uno quidem
modo, delectationem, et sic inordinate lusivus opponitur eutrapeliae.
Alio modo in ludo consideratur quaedam remissio sive quies, quae
opponitur labori. Et ideo sicut non posse sustinere laboriosa pertinet
ad mollitiem, ita etiam nimis appetere remissionem ludi, vel
quamcumque aliam quietem.
|
|