|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pertinacia non
opponatur perseverantiae. Dicit enim Gregorius, XXXI Moral.,
quod pertinacia oritur ex inani gloria. Sed inanis gloria non
opponitur perseverantiae, sed magis magnanimitati, ut supra dictum
est. Ergo pertinacia non opponitur perseverantiae.
2. Praeterea, si opponitur perseverantiae, aut opponitur ei per
excessum, aut per defectum. Sed non opponitur ei per excessum, quia
etiam pertinax cedit alicui delectationi et tristitiae; quia, ut dicit
philosophus, in VII Ethic., gaudent vincentes, et tristantur si
sententiae eorum infirmae appareant. Si autem per defectum, erit idem
quod mollities, quod patet esse falsum. Nullo ergo modo pertinacia
opponitur perseverantiae.
3. Praeterea, sicut perseverans persistit in bono contra
tristitias, ita continens et temperatus contra delectationes, et
fortis contra timores, et mansuetus contra iras. Sed pertinax dicitur
aliquis ex eo quod nimis in aliquo persistit. Ergo pertinacia non
magis opponitur perseverantiae quam aliis virtutibus.
Sed contra est quod Tullius dicit, in sua rhetorica, quod ita se
habet pertinacia ad perseverantiam sicut superstitio ad religionem.
Sed superstitio opponitur religioni, ut supra dictum est. Ergo et
pertinacia perseverantiae.
Respondeo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol.,
pertinax dicitur aliquis qui est impudenter tenens, quasi omnia tenax.
Et hic idem dicitur pervicax, eo quod in proposito suo ad victoriam
perseverat, antiqui enim dicebant viciam quam nos victoriam. Et hos
philosophus vocat, in VII Ethic., ischyrognomones, idest fortis
sententiae, vel idiognomones, idest propriae sententiae, quia
scilicet perseverant in propria sententia plus quam oportet; mollis
autem minus quam oportet; perseverans autem secundum quod oportet.
Unde patet quod perseverantia laudatur sicut in medio existens;
pertinax autem vituperatur sicut secundum excessum medii mollis autem
secundum defectum.
Ad primum ergo dicendum quod ideo aliquis nimis persistit in propria
sententia, quia per hoc vult suam excellentiam manifestare. Et ideo
oritur ex inani gloria sicut ex causa. Dictum est autem supra quod
oppositio vitiorum ad virtutes non attenditur secundum causam, sed
secundum propriam speciem.
Ad secundum dicendum quod pertinax excedit quidem in hoc quod
inordinate persistit in aliquo contra multas difficultates, habet tamen
aliquam delectationem in fine, sicut et fortis et etiam perseverans.
Quia tamen illa delectatio est vitiosa, ex hoc quod nimis eam appetit
et contrariam tristitiam fugit, assimilatur incontinenti vel molli.
Ad tertium dicendum quod aliae virtutes, etsi persistant contra
impetus passionum, non tamen proprie laus earum est ex persistendo,
sicut laus perseverantiae. Laus vero continentiae magis videtur ex
vincendo delectationes. Et ideo pertinacia directe opponitur
perseverantiae.
|
|