|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fortitudo non sit donum.
Virtutes enim a donis differunt. Sed fortitudo est virtus. Ergo non
debet poni donum.
2. Praeterea, actus donorum manent in patria, ut supra habitum
est. Sed actus fortitudinis non manent in patria, dicit enim
Gregorius, in I Moral., quod fortitudo dat fiduciam trepidanti
contra adversa; quae nulla erunt in patria. Ergo fortitudo non est
donum.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in II de Doctr. Christ.,
quod fortitudinis est ab omni transeuntium mortifera iucunditate seipsum
sequestrare. Sed circa noxias iucunditates seu delectationes magis
consistit temperantia quam fortitudo. Ergo videtur quod fortitudo non
sit donum respondens virtuti fortitudinis.
Sed contra est quod Isaiae XI fortitudo inter alia dona spiritus
sancti computatur.
Respondeo dicendum quod fortitudo importat quandam animi firmitatem,
ut supra dictum est, et haec quidem firmitas animi requiritur et in
bonis faciendis et in malis perferendis, et praecipue in arduis bonis
vel malis. Homo autem secundum proprium et connaturalem sibi modum
hanc firmitatem in utroque potest habere, ut non deficiat a bono
propter difficultatem vel alicuius ardui operis implendi, vel alicuius
gravis mali perferendi, et secundum hoc fortitudo ponitur virtus
specialis vel generalis, ut supra dictum est. Sed ulterius a spiritu
sancto movetur animus hominis ad hoc quod perveniat ad finem cuiuslibet
operis inchoati, et evadat quaecumque pericula imminentia. Quod
quidem excedit naturam humanam, quandoque enim non subest potestati
hominis ut consequatur finem sui operis, vel evadat mala seu pericula,
cum quandoque opprimatur ab eis in mortem. Sed hoc operatur spiritus
sanctus in homine, dum perducit eum ad vitam aeternam, quae est finis
omnium bonorum operum et evasio omnium periculorum. Et huius rei
infundit quandam fiduciam menti spiritus sanctus, contrarium timorem
excludens. Et secundum hoc fortitudo donum spiritus sancti ponitur,
dictum est enim supra quod dona respiciunt motionem animae a spiritu
sancto.
Ad primum ergo dicendum quod fortitudo quae est virtus perficit animam
ad sustinendum quaecumque pericula, sed non sufficit dare fiduciam
evadendi quaecumque pericula, sed hoc pertinet ad fortitudinem quae est
donum spiritus sancti.
Ad secundum dicendum quod dona non habent eosdem actus in patria quos
habent in via, sed ibi habent actus circa perfruitionem finis. Unde
actus fortitudinis ibi est perfrui plena securitate a laboribus et
malis.
Ad tertium dicendum quod donum fortitudinis respicit virtutem
fortitudinis non solum secundum quod consistit in sustinendo pericula,
sed etiam secundum quod consistit in quocumque arduo opere faciendo.
Et ideo donum fortitudinis dirigitur a dono consilii, quod videtur
praecipue esse de melioribus bonis.
|
|