|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod quarta beatitudo,
scilicet beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, non respondeat dono
fortitudinis. Donum enim fortitudinis non respondet virtuti
iustitiae, sed potius donum pietatis. Sed esurire, et sitire
iustitiam pertinet ad actum iustitiae. Ergo ista beatitudo magis
pertinet ad donum pietatis quam ad donum fortitudinis.
2. Praeterea, esuries et sitis iustitiae importat desiderium boni.
Sed hoc proprie pertinet ad caritatem, cui non respondet donum
fortitudinis, sed magis donum sapientiae, ut supra habitum est. Ergo
ista beatitudo non respondet dono fortitudinis, sed dono sapientiae.
3. Praeterea, fructus consequuntur ad beatitudines, quia de ratione
beatitudinis est delectatio, ut dicitur in I Ethic. Sed in
fructibus non videtur aliquid poni quod pertineat ad fortitudinem.
Ergo neque aliqua beatitudo ei respondet.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
monte, fortitudo congruit esurientibus, laborant enim, desiderantes
gaudium de veris bonis, amorem a terrenis avertere cupientes.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Augustinus
attribuit beatitudines donis secundum ordinem enumerationis,
considerata tamen aliqua convenientia. Et ideo quartam beatitudinem,
scilicet de esurie et siti iustitiae, attribuit quarto dono, scilicet
dono fortitudinis. Est tamen ibi aliqua convenientia. Quia sicut
dictum est, fortitudo in arduis consistit. Est autem valde arduum
quod aliquis non solum opera virtuosa faciat, quae communiter dicuntur
opera iustitiae; sed quod faciat ea cum insatiabili quodam desiderio,
quod potest significari per famem et sitim iustitiae.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super
Matth., iustitia hic potest accipi non solum particularis, sed etiam
universalis; quae se habet ad omnium virtutum opera, ut dicitur in V
Ethic. In quibus arduum intendit fortitudo quae est donum.
Ad secundum dicendum quod caritas est radix omnium donorum et
virtutum, ut supra dictum est. Et ideo quidquid pertinet ad
fortitudinem potest etiam ad caritatem pertinere.
Ad tertium dicendum quod inter fructus ponuntur duo quae sufficienter
correspondent dono fortitudinis, scilicet patientia, quae respicit
sustinentiam malorum; et longanimitas, quae respicere potest diuturnam
expectationem et operationem bonorum.
|
|