|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum in spiritum
sanctum non sit idem quod peccatum ex certa malitia. Peccatum enim in
spiritum sanctum est peccatum blasphemiae, ut patet Matth. XII.
Sed non omne peccatum ex certa malitia est peccatum blasphemiae,
contingit enim multa alia peccatorum genera ex certa malitia committi.
Ergo peccatum in spiritum sanctum non est idem quod peccatum ex certa
malitia.
2. Praeterea, peccatum ex certa malitia dividitur contra peccatum ex
ignorantia et contra peccatum ex infirmitate. Sed peccatum in spiritum
sanctum dividitur contra peccatum in filium hominis, ut patet Matth.
XII. Ergo peccatum in spiritum sanctum non est idem quod peccatum
ex certa malitia, quia quorum opposita sunt diversa, ipsa quoque sunt
diversa.
3. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum est quoddam genus peccati
cui determinatae species assignantur. Sed peccatum ex certa malitia
non est speciale genus peccati, sed est quaedam conditio vel
circumstantia generalis quae potest esse circa omnia peccatorum genera.
Ergo peccatum in spiritum sanctum non est idem quod peccatum ex certa
malitia.
Sed contra est quod Magister dicit, XLIII dist. II Lib.
Sent., quod ille peccat in spiritum sanctum cui malitia propter se
placet. Hoc autem est peccare ex certa malitia. Ergo idem videtur
esse peccatum ex certa malitia quod peccatum in spiritum sanctum.
Respondeo dicendum quod de peccato seu blasphemia in spiritum sanctum
tripliciter aliqui loquuntur. Antiqui enim doctores, scilicet
Athanasius, Hilarius, Ambrosius, Hieronymus et Chrysostomus
dicunt esse peccatum in spiritum sanctum quando, ad litteram, aliquid
blasphemum dicitur contra spiritum sanctum, sive spiritus sanctus
accipiatur secundum quod est nomen essentiale conveniens toti
Trinitati, cuius quaelibet persona et spiritus est et sanctus; sive
prout est nomen personale unius in Trinitate personae. Et secundum
hoc distinguitur, Matth. XII blasphemia in spiritum sanctum contra
blasphemiam in filium hominis. Christus enim operabatur quaedam
humanitus, comedendo, bibendo et alia huiusmodi faciendo; et quaedam
divinitus, scilicet Daemones eiiciendo, mortuos suscitando, et
cetera huiusmodi; quae quidem agebat et per virtutem propriae
divinitatis, et per operationem spiritus sancti, quo secundum
humanitatem erat repletus. Iudaei autem primo quidem dixerant
blasphemiam in filium hominis, cum dicebant eum voracem, potatorem
vini et publicanorum amatorem, ut habetur Matth. XI. Postmodum
autem blasphemaverunt in spiritum sanctum, dum opera quae ipse
operabatur virtute propriae divinitatis et per operationem spiritus
sancti, attribuebant principi Daemoniorum. Et propter hoc dicuntur
in spiritum sanctum blasphemasse. Augustinus autem, in libro de
Verb. Dom., blasphemiam vel peccatum in spiritum sanctum dicit esse
finalem impoenitentiam, quando scilicet aliquis perseverat in peccato
mortali usque ad mortem. Quod quidem non solum verbo oris fit, sed
etiam verbo cordis et operis, non uno sed multis. Hoc autem verbum,
sic acceptum, dicitur esse contra spiritum sanctum, quia est contra
remissionem peccatorum, quae fit per spiritum sanctum, qui est caritas
patris et filii. Nec hoc dominus dixit Iudaeis quasi ipsi peccarent
in spiritum sanctum, nondum enim erant finaliter impoenitentes. Sed
admonuit eos ne, taliter loquentes, ad hoc pervenirent quod in
spiritum sanctum peccarent. Et sic intelligendum est quod dicitur
Marc. III, ubi, postquam dixerat, qui blasphemaverit in spiritum
sanctum etc., subiungit Evangelista quoniam dicebant, spiritum
immundum habet. Alii vero aliter accipiunt, dicentes peccatum vel
blasphemiam in spiritum sanctum esse quando aliquis peccat contra
appropriatum bonum spiritus sancti, cui appropriatur bonitas, sicut
patri appropriatur potentia et filio sapientia. Unde peccatum in
patrem dicunt esse quando peccatur ex infirmitate; peccatum autem in
filium, quando peccatur ex ignorantia; peccatum autem in spiritum
sanctum, quando peccatur ex certa malitia, idest ex ipsa electione
mali, ut supra expositum est. Quod quidem contingit dupliciter. Uno
modo, ex inclinatione habitus vitiosi, qui malitia dicitur, et sic
non est idem peccare ex malitia quod peccare in spiritum sanctum. Alio
modo contingit ex eo quod per contemptum abiicitur et removetur id quod
electionem peccati poterat impedire, sicut spes per desperationem, et
timor per praesumptionem, et quaedam alia huiusmodi, ut infra
dicetur. Haec autem omnia quae peccati electionem impediunt, sunt
effectus spiritus sancti in nobis. Et ideo sic ex malitia peccare est
peccare in spiritum sanctum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut confessio fidei non solum
consistit in protestatione oris, sed etiam in protestatione operis;
ita etiam blasphemia spiritus sancti potest considerari et in ore et in
corde et in opere.
Ad secundum dicendum quod secundum tertiam acceptionem blasphemia in
spiritum sanctum distinguitur contra blasphemiam in filium hominis
secundum quod filius hominis est etiam filius Dei, idest Dei virtus
et Dei sapientia. Unde secundum hoc, peccatum in filium hominis erit
peccatum ex ignorantia vel ex infirmitate.
Ad tertium dicendum quod peccatum ex certa malitia secundum quod
provenit ex inclinatione habitus, non est speciale peccatum, sed
quaedam generalis peccati conditio. Prout vero est ex speciali
contemptu effectus spiritus sancti in nobis, habet rationem specialis
peccati. Et secundum hoc etiam peccatum in spiritum sanctum est
speciale genus peccati. Et similiter secundum primam expositionem.
Secundum autem secundam expositionem, non est speciale genus peccati,
nam finalis impoenitentia potest esse circumstantia cuiuslibet generis
peccati.
|
|