|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
assignentur sex species peccati in spiritum sanctum, scilicet
desperatio, praesumptio, impoenitentia, obstinatio, impugnatio
veritatis agnitae et invidentia fraternae gratiae; quas species ponit
Magister, XLIII dist. II Lib. Sent. Negare enim divinam
iustitiam vel misericordiam ad infidelitatem pertinet. Sed per
desperationem aliquis reiicit divinam misericordiam, per praesumptionem
autem divinam iustitiam. Ergo unumquodque eorum potius est species
infidelitatis quam peccati in spiritum sanctum.
2. Praeterea, impoenitentia videtur respicere peccatum praeteritum,
obstinatio autem peccatum futurum. Sed praeteritum vel futurum non
diversificant speciem virtutis vel vitii, secundum enim eandem fidem
qua credimus Christum natum, antiqui crediderunt eum nasciturum.
Ergo obstinatio et impoenitentia non debent poni duae species peccati
in spiritum sanctum.
3. Praeterea, veritas et gratia per Iesum Christum facta est, ut
habetur Ioan. I. Ergo videtur quod impugnatio veritatis agnitae et
invidentia fraternae gratiae magis pertineant ad blasphemiam in filium
hominis quam ad blasphemiam in spiritum sanctum.
4. Praeterea, Bernardus dicit, in libro de Dispensat. et
Praecept., quod nolle obedire est resistere spiritui sancto. Glossa
etiam dicit, Levit. X, quod simulata poenitentia est blasphemia
spiritus sancti. Schisma etiam videtur directe opponi spiritui
sancto, per quem Ecclesia unitur. Et ita videtur quod non
sufficienter tradantur species peccati in spiritum sanctum.
Sed contra, Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, quod
illi qui desperant de indulgentia peccatorum, vel qui sine meritis de
misericordia Dei praesumunt, peccant in spiritum sanctum. Et in
Enchiridio dicit quod qui in obstinatione mentis diem claudit
extremum, reus est peccato in spiritum sanctum. Et in libro de
Verb. Dom. dicit quod impoenitentia est peccatum in spiritum
sanctum. Et in libro de Serm. Dom. in monte dicit quod invidiae
facibus fraternitatem impugnare est peccare in spiritum sanctum. Et in
libro de unico Bapt. dicit quod qui veritatem contemnit, aut circa
fratres malignus est, quibus veritas revelatur; aut circa Deum
ingratus, cuius inspiratione Ecclesia instruitur; et sic videtur quod
peccet in spiritum sanctum.
Respondeo dicendum quod, secundum quod peccatum in spiritum sanctum
tertio modo accipitur, convenienter praedictae species ei assignantur.
Quae distinguuntur secundum remotionem vel contemptum eorum per quae
potest homo ab electione peccati impediri. Quae quidem sunt vel ex
parte divini iudicii; vel ex parte donorum ipsius; vel etiam ex parte
ipsius peccati. Avertitur enim homo ab electione peccati ex
consideratione divini iudicii, quod habet iustitiam cum misericordia,
et per spem, quae consurgit ex consideratione misericordiae remittentis
peccata et praemiantis bona, et haec tollitur per desperationem, et
iterum per timorem, qui insurgit ex consideratione divinae iustitiae
punientis peccata; et hic tollitur per praesumptionem, dum scilicet
aliquis se praesumit gloriam adipisci sine meritis, vel veniam sine
poenitentia. Dona autem Dei quibus retrahimur a peccato sunt duo.
Quorum unum est agnitio veritatis, contra quod ponitur impugnatio
veritatis agnitae, dum scilicet aliquis veritatem fidei agnitam
impugnat ut licentius peccet. Aliud est auxilium interioris gratiae,
contra quod ponitur invidentia fraternae gratiae, dum scilicet aliquis
non solum invidet personae fratris, sed etiam invidet gratiae Dei
crescenti in mundo. Ex parte vero peccati duo sunt quae hominem a
peccato retrahere possunt. Quorum unum est inordinatio et turpitudo
actus, cuius consideratio inducere solet in homine poenitentiam de
peccato commisso. Et contra hoc ponitur impoenitentia, non quidem eo
modo quo dicit permanentiam in peccato usque ad mortem, sicut supra
impoenitentia accipiebatur (sic enim non esset speciale peccatum, sed
quaedam peccati circumstantia); sed accipitur hic impoenitentia
secundum quod importat propositum non poenitendi. Aliud autem est
parvitas et brevitas boni quod quis in peccato quaerit, secundum illud
Rom. VI, quem fructum habuistis in quibus nunc erubescitis? Cuius
consideratio inducere solet hominem ad hoc quod eius voluntas in peccato
non firmetur. Et hoc tollitur per obstinationem, quando scilicet homo
firmat suum propositum in hoc quod peccato inhaereat. Et de his duobus
dicitur Ierem. VIII, nullus est qui agat poenitentiam super
peccato suo, dicens, quid feci? Quantum ad primum; omnes conversi
sunt ad cursum quasi equus impetu vadens ad praelium, quantum ad
secundum.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum desperationis vel praesumptionis
non consistit in hoc quod Dei iustitia vel misericordia non credatur,
sed in hoc quod contemnatur.
Ad secundum dicendum quod obstinatio et impoenitentia non solum
differunt secundum praeteritum et futurum, sed secundum quasdam
formales rationes ex diversa consideratione eorum quae in peccato
considerari possunt, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod gratiam et veritatem Christus fecit per dona
spiritus sancti, quae hominibus dedit.
Ad quartum dicendum quod nolle obedire pertinet ad obstinationem;
simulatio poenitentiae ad impoenitentiam; schisma ad invidentiam
fraternae gratiae, per quam membra Ecclesiae uniuntur.
|
|