|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum in spiritum
sanctum non sit irremissibile. Dicit enim Augustinus, in libro de
Verb. Dom., de nullo desperandum est quandiu patientia domini ad
poenitentiam adducit. Sed si aliquod peccatum esset irremissibile,
esset de aliquo peccatore desperandum. Ergo peccatum in spiritum
sanctum non est irremissibile.
2. Praeterea, nullum peccatum remittitur nisi per hoc quod anima
sanatur a Deo. Sed omnipotenti medico nullus insanabilis languor
occurrit, sicut dicit Glossa super illud Psalm., qui sanat omnes
infirmitates tuas. Ergo peccatum in spiritum sanctum non est
irremissibile.
3. Praeterea, liberum arbitrium se habet ad bonum et ad malum. Sed
quandiu durat status viae, potest aliquis a quacumque virtute
excidere, cum etiam Angelus de caelo ceciderit, unde dicitur Iob
IV, in Angelis suis reperit pravitatem, quanto magis qui habitant
domos luteas? Ergo pari ratione potest aliquis a quocumque peccato ad
statum iustitiae redire. Ergo peccatum in spiritum sanctum non est
irremissibile.
Sed contra est quod dicitur Matth. XII, qui dixerit verbum contra
spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in
futuro. Et Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte,
quod tanta est labes huius peccati quod humilitatem deprecandi subire
non potest.
Respondeo dicendum quod secundum diversas acceptiones peccati in
spiritum sanctum, diversimode irremissibile dicitur. Si enim dicatur
peccatum in spiritum sanctum finalis impoenitentia, sic dicitur
irremissibile quia nullo modo remittitur. Peccatum enim mortale in quo
homo perseverat usque ad mortem, quia in hac vita non remittitur per
poenitentiam, nec etiam in futuro dimittetur. Secundum autem alias
duas acceptiones dicitur irremissibile, non quia nullo modo
remittatur, sed quia, quantum est de se, habet meritum ut non
remittatur. Et hoc dupliciter. Uno modo, quantum ad poenam. Qui
enim ex ignorantia vel infirmitate peccat, minorem poenam meretur, qui
autem ex certa malitia peccat, non habet aliquam excusationem unde eius
poena minuatur. Similiter etiam qui blasphemabat in filium hominis,
eius divinitate nondum revelata, poterat habere aliquam excusationem
propter infirmitatem carnis quam in eo aspiciebat, et sic minorem
poenam merebatur, sed qui ipsam divinitatem blasphemabat, opera
spiritus sancti Diabolo attribuens, nullam excusationem habebat unde
eius poena diminueretur. Et ideo dicitur, secundum expositionem
Chrysostomi, hoc peccatum Iudaeis non remitti neque in hoc saeculo
neque in futuro, quia pro eo passi sunt poenam et in praesenti vita per
Romanos, et in futura vita in poena Inferni. Sicut etiam
Athanasius inducit exemplum de eorum parentibus, qui primo quidem
contra Moysen contenderunt propter defectum aquae et panis, et hoc
dominus sustinuit patienter, habebant enim excusationem ex infirmitate
carnis. Sed postmodum gravius peccaverunt quasi blasphemantes in
spiritum sanctum, beneficia Dei qui eos de Aegypto eduxerat, idolo
attribuentes, cum dixerunt, hi sunt dii tui, Israel, qui te
eduxerunt de terra Aegypti. Et ideo dominus et temporaliter fecit eos
puniri, quia ceciderunt in die illo quasi tria millia hominum; et in
futurum eis poenam comminatur, dicens, ego autem in die ultionis
visitabo hoc peccatum eorum. Alio modo potest intelligi quantum ad
culpam, sicut aliquis dicitur morbus incurabilis secundum naturam
morbi, per quem tollitur id ex quo morbus potest curari, puta cum
morbus tollit virtutem naturae, vel inducit fastidium cibi et
medicinae; licet etiam talem morbum Deus possit curare. Ita etiam
peccatum in spiritum sanctum dicitur irremissibile secundum suam
naturam, inquantum excludit ea per quae fit remissio peccatorum. Per
hoc tamen non praecluditur via remittendi et sanandi omnipotentiae et
misericordiae Dei, per quam aliquando tales quasi miraculose
spiritualiter sanantur.
Ad primum ergo dicendum quod de nemine desperandum est in hac vita,
considerata omnipotentia et misericordia Dei. Sed considerata
conditione peccati, dicuntur aliqui filii diffidentiae, ut habetur ad
Ephes. II.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit ex parte omnipotentiae
Dei, non secundum conditionem peccati.
Ad tertium dicendum quod liberum arbitrium remanet quidem semper in hac
vita vertibile, tamen quandoque abiicit a se id per quod verti potest
ad bonum, quantum in ipso est. Unde ex parte sua peccatum est
irremissibile, licet Deus remittere possit.
|
|