|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo non possit primo
peccare in spiritum sanctum, non praesuppositis aliis peccatis.
Naturalis enim ordo est ut ab imperfecto ad perfectum quis moveatur.
Et hoc quidem in bonis apparet, secundum illud Proverb. IV,
iustorum semita quasi lux splendens crescit et proficit usque ad
perfectum diem. Sed perfectum dicitur in malis quod est maximum
malum, ut patet per philosophum, in V Metaphys. Cum igitur
peccatum in spiritum sanctum sit gravissimum, videtur quod homo ad hoc
peccatum perveniat per alia peccata minora.
2. Praeterea, peccare in spiritum sanctum est peccare ex certa
malitia, sive ex electione. Sed hoc non statim potest homo, antequam
multoties peccaverit, dicit enim philosophus, in V Ethic., quod,
si homo possit iniusta facere, non tamen potest statim operari sicut
iniustus, scilicet ex electione. Ergo videtur quod peccatum in
spiritum sanctum non possit committi nisi post alia peccata.
3. Praeterea, poenitentia et impoenitentia sunt circa idem. Sed
poenitentia non est nisi de peccatis praeteritis. Ergo etiam neque
impoenitentia, quae est species peccati in spiritum sanctum. Peccatum
ergo in spiritum sanctum praesupponit alia peccata.
Sed contra est quod facile est in conspectu Dei subito honestare
pauperem, ut dicitur Eccli. XI. Ergo e contrario possibile est,
secundum malitiam Daemonis suggerentis, ut statim aliquis inducatur in
gravissimum peccatum, quod est in spiritum sanctum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, peccare in spiritum
sanctum uno modo est peccare ex certa malitia. Ex certa autem malitia
dupliciter peccare contingit, sicut dictum est. Uno modo, ex
inclinatione habitus, quod non est proprie peccare in spiritum
sanctum. Et hoc modo peccare ex certa malitia non contingit a
principio, oportet enim actus peccatorum praecedere ex quibus causetur
habitus ad peccandum inclinans. Alio modo potest aliquis peccare ex
certa malitia abiiciendo per contemptum ea per quae homo retrahitur a
peccando, quod proprie est peccare in spiritum sanctum, sicut dictum
est. Et hoc etiam plerumque praesupponit alia peccata, quia sicut
dicitur Proverb. XVIII, impius, cum in profundum peccatorum
venerit, contemnit. Potest tamen contingere quod aliquis in primo
actu peccati in spiritum sanctum peccet per contemptum, tum propter
libertatem arbitrii; tum etiam propter multas dispositiones
praecedentes; vel etiam propter aliquod vehemens motivum ad malum et
debilem affectum hominis ad bonum. Et ideo in viris perfectis hoc vix
aut nunquam accidere potest quod statim a principio peccent in spiritum
sanctum. Unde dicit Origenes, in I Periarch., non arbitror quod
aliquis ex his qui in summo perfectoque gradu constiterint, ad subitum
evacuetur aut decidat, sed paulatim ac per partes eum decidere necesse
est. Et eadem ratio est si peccatum in spiritum sanctum accipiatur ad
litteram pro blasphemia spiritus sancti. Talis enim blasphemia de qua
dominus loquitur, semper ex malitiae contemptu procedit. Si vero per
peccatum in spiritum sanctum intelligatur finalis impoenitentia,
secundum intellectum Augustini, quaestionem non habet, quia ad
peccatum in spiritum sanctum requiritur continuatio peccatorum usque in
finem vitae.
Ad primum ergo dicendum quod tam in bono quam in malo, ut in
pluribus, proceditur ab imperfecto ad perfectum, prout homo proficit
vel in bono vel in malo. Et tamen in utroque unus potest incipere a
maiori quam alius. Et ita illud a quo aliquis incipit, potest esse
perfectum in bono vel in malo secundum genus suum; licet sit
imperfectum secundum seriem processus hominis in melius vel in peius
proficientis.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de peccato ex malitia
quando est ex inclinatione habitus.
Ad tertium dicendum quod, si accipiatur impoenitentia secundum
intentionem Augustini, secundum quod importat permanentiam in peccato
usque in finem, sic planum est quod impoenitentia praesupponit
peccata, sicut et poenitentia. Sed si loquamur de impoenitentia
habituali, secundum quod ponitur species peccati in spiritum sanctum,
sic manifestum est quod impoenitentia potest esse etiam ante peccata,
potest enim ille qui nunquam peccavit habere propositum vel poenitendi
vel non poenitendi, si contingeret eum peccare.
|
|