|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non convenienter in lege
divina praecepta fortitudinis tradantur. Lex enim nova perfectior est
veteri lege. Sed in veteri lege ponuntur aliqua praecepta
fortitudinis, ut patet Deut. XX. Ergo et in nova lege aliqua
praecepta fortitudinis danda fuerunt.
2. Praeterea, praecepta affirmativa videntur esse potiora praeceptis
negativis, quia affirmativa includunt negativa, sed non e converso.
Inconvenienter igitur in lege divina ponuntur praecepta fortitudinis
solum negativa, timorem prohibentia.
3. Praeterea, fortitudo est una de virtutibus principalibus, ut
supra habitum est. Sed praecepta ordinantur ad virtutes sicut ad
fines, unde debent eis proportionari. Ergo et praecepta fortitudinis
debuerunt poni inter praecepta Decalogi, quae sunt principalia legis
praecepta.
Sed contrarium apparet ex traditione sacrae Scripturae.
Respondeo dicendum quod praecepta legis ordinantur ad intentionem
legislatoris. Unde secundum diversos fines quos intendit legislator,
oportet diversimode praecepta legis institui. Unde et in rebus humanis
alia sunt praecepta democratica, alia regia, alia tyrannica. Finis
autem legis divinae est ut homo inhaereat Deo. Et ideo praecepta
legis divinae, tam de fortitudine quam de aliis virtutibus, dantur
secundum quod convenit ordinationi mentis in Deum. Et propter hoc
Deut. XX dicitur, non formidetis eos, quia dominus Deus vester in
medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit. Leges
autem humanae ordinantur ad aliqua mundana bona. Secundum quorum
conditionem praecepta fortitudinis in humanis legibus inveniuntur.
Ad primum ergo dicendum quod vetus testamentum habebat temporalia
promissa, novum autem spiritualia et aeterna, ut Augustinus dicit,
contra Faust. Et ideo necessarium fuit ut in veteri lege populus
instrueretur qualiter pugnare deberet etiam corporaliter, pro terrena
possessione acquirenda. In novo autem instruendi fuerunt homines
qualiter, spiritualiter certando, ad possessionem vitae aeternae
pervenirent, secundum illud Matth. XI, regnum caelorum vim
patitur, et violenti diripiunt illud. Unde et Petrus praecipit, I
Pet. ult., adversarius vester Diabolus tanquam leo rugiens
circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide; et
Iac. IV, resistite Diabolo, et fugiet a vobis. Quia tamen
homines ad spiritualia bona tendentes ab eis retrahi possent per
corporalia pericula, fuerunt etiam in lege divina danda fortitudinis
praecepta ad sustinenda fortiter temporalia mala, secundum illud
Matth. X, nolite timere eos qui occidunt corpus.
Ad secundum dicendum quod lex suis praeceptis habet communem
instructionem. Ea vero quae sunt agenda in periculis non possunt ad
aliquid commune reduci, sicut ea quae sunt vitanda. Et ideo praecepta
fortitudinis magis dantur negative quam affirmative.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, praecepta Decalogi
ponuntur in lege sicut prima principia, quae statim debent esse omnibus
nota. Et ideo praecepta Decalogi debuerunt esse principaliter de
actibus iustitiae, in quibus manifeste invenitur ratio debiti, non
autem de actibus fortitudinis, quia non ita manifeste videtur esse
debitum quod aliquis mortis pericula non reformidet.
|
|