|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
tradantur praecepta in lege divina de partibus fortitudinis. Sicut
enim patientia et perseverantia sunt partes fortitudinis, ita etiam
magnificentia et magnanimitas sive fiducia, ut ex supra dictis patet.
Sed de patientia inveniuntur aliqua praecepta tradita in lege divina,
similiter autem et de perseverantia. Ergo, pari ratione, de
magnificentia et magnanimitate aliqua praecepta tradi debuerunt.
2. Praeterea, patientia est virtus maxime necessaria, cum sit
custos aliarum virtutum, ut Gregorius dicit. Sed de aliis virtutibus
dantur praecepta absolute. Non ergo de patientia fuerunt danda
praecepta quae intelligantur solum secundum praeparationem animi, ut
Augustinus dicit, in libro Serm. Dom. in monte.
3. Praeterea, patientia et perseverantia sunt partes fortitudinis,
ut dictum est. Sed de fortitudine non dantur praecepta affirmativa,
sed solum negativa, ut supra habitum est. Ergo etiam neque de
patientia et perseverantia fuerunt danda praecepta affirmativa, sed
solum negativa.
Sed contrarium habetur ex traditione sacrae Scripturae.
Respondeo dicendum quod lex divina perfecte informat hominem de his
quae sunt necessaria ad recte vivendum. Indiget autem homo ad recte
vivendum non solum virtutibus principalibus, sed etiam virtutibus
secundariis et adiunctis. Et ideo in lege divina, sicut dantur
convenientia praecepta de actibus virtutum principalium, ita etiam
dantur convenientia praecepta de actibus secundariarum virtutum et
adiunctarum.
Ad primum ergo dicendum quod magnificentia et magnanimitas non
pertinent ad genus fortitudinis nisi secundum quandam magnitudinis
excellentiam quam circa propriam materiam considerant. Ea autem quae
pertinent ad excellentiam magis cadunt sub consiliis perfectionis quam
sub praeceptis necessitatis. Et ideo de magnificentia et magnanimitate
non fuerunt danda praecepta, sed magis consilia. Afflictiones autem
et labores praesentis vitae pertinent ad patientiam et perseverantiam
non ratione alicuius magnitudinis in eis consideratae, sed ratione
ipsius generis. Et ideo de patientia et perseverantia fuerunt danda
praecepta.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, praecepta
affirmativa, etsi semper obligent, non tamen obligant ad semper, sed
pro loco et tempore. Et ideo sicut praecepta affirmativa quae de
patientia dantur, sunt accipienda secundum praeparationem animi, ut
scilicet homo sit paratus ea adimplere cum opus fuerit, ita etiam et
praecepta patientiae.
Ad tertium dicendum quod fortitudo, secundum quod distinguitur a
patientia et perseverantia, est circa maxima pericula, in quibus
cautius est agendum, nec oportet aliquid determinari in particulari
quid sit faciendum. Sed patientia et perseverantia sunt circa minores
afflictiones et labores. Et ideo magis sine periculo potest in eis
determinari quid sit agendum, maxime in universali.
|
|