|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod temperantia non sit
virtus. Nulla enim virtus repugnat inclinationi naturae, eo quod in
nobis est naturalis aptitudo ad virtutem, ut dicitur in II Ethic.
Sed temperantia retrahit a delectationibus, ad quas natura inclinat,
ut dicitur in II Ethic. Ergo temperantia non est virtus.
2. Praeterea, virtutes sunt connexae ad invicem, ut supra habitum
est. Sed aliqui habent temperantiam qui non habent alias virtutes,
multi enim inveniuntur temperati qui tamen sunt avari vel timidi. Ergo
temperantia non est virtus.
3. Praeterea, cuilibet virtuti respondet aliquod donum, ut ex supra
dictis patet. Sed temperantiae non videtur aliquod donum respondere,
quia iam in superioribus dona omnia sunt aliis virtutibus attributa.
Ergo temperantia non est virtus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in VI musicae, ea est virtus
quae temperantia nominatur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, de ratione virtutis
est ut inclinet hominem ad bonum. Bonum autem hominis est secundum
rationem esse, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Et
ideo virtus humana est quae inclinat ad id quod est secundum rationem.
Manifeste autem ad hoc inclinat temperantia, nam in ipso eius nomine
importatur quaedam moderatio seu temperies, quam ratio facit. Et ideo
temperantia est virtus.
Ad primum ergo dicendum quod natura inclinat in id quod est conveniens
unicuique. Unde homo naturaliter appetit delectationem sibi
convenientem. Quia vero homo, inquantum huiusmodi, est rationalis,
consequens est quod delectationes sunt homini convenientes quae sunt
secundum rationem. Et ab his non retrahit temperantia, sed potius ab
his quae sunt contra rationem. Unde patet quod temperantia non
contrariatur inclinationi naturae humanae, sed convenit cum ea.
Contrariatur tamen inclinationi naturae bestialis non subiectae
rationi.
Ad secundum dicendum quod temperantia, secundum quod perfecte habet
rationem virtutis, non est sine prudentia, qua carent quicumque
vitiosi. Et ideo illi qui carent aliis virtutibus, oppositis vitiis
subditi, non habent temperantiam quae est virtus, sed operantur actus
temperantiae ex quadam naturali dispositione, prout virtutes quaedam
imperfectae sunt hominibus naturales, ut supra dictum est; vel per
consuetudinem acquisita, quae sine prudentia non habet perfectionem
rationis, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod temperantiae etiam respondet aliquod donum,
scilicet timoris, quo aliquis refrenatur a delectationibus carnis,
secundum illud Psalmi, confige timore tuo carnes meas. Donum autem
timoris principaliter quidem respicit Deum, cuius offensam vitat, et
secundum hoc correspondet virtuti spei, ut supra dictum est.
Secundario autem potest respicere quaecumque aliquis refugit ad
vitandam Dei offensam. Maxime autem homo indiget timore divino ad
fugiendum ea quae maxime alliciunt, circa quae est temperantia. Et
ideo temperantiae etiam respondet donum timoris.
|
|