|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod temperantia non sit
specialis virtus. Dicit enim Augustinus, in libro de moribus
Eccle., quod ad temperantiam pertinet Deo sese integrum
incorruptumque servare. Sed hoc convenit omni virtuti. Ergo
temperantia est virtus generalis.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, in I de Offic., quod in
temperantia maxime tranquillitas animi spectatur et quaeritur. Sed hoc
pertinet ad omnem virtutem. Ergo temperantia est generalis virtus.
3. Praeterea, Tullius dicit, in I de Offic., quod decorum ab
honesto nequit separari, et quod iusta omnia decora sunt. Sed decorum
proprie consideratur in temperantia, ut ibidem dicitur. Ergo
temperantia non est specialis virtus.
Sed contra est quod philosophus, in II et III Ethic., ponit
eam specialem virtutem.
Respondeo dicendum quod, secundum consuetudinem humanae locutionis,
aliqua nomina communia restringuntur ad ea quae sunt praecipua inter
illa quae sub tali communitate continentur, sicut nomen urbis accipitur
antonomastice pro Roma. Sic igitur nomen temperantiae dupliciter
accipi potest. Uno modo, secundum communitatem suae significationis.
Et sic temperantia non est virtus specialis, sed generalis, quia
nomen temperantiae significat quandam temperiem, idest moderationem,
quam ratio ponit in humanis operationibus et passionibus; quod est
commune in omni virtute morali. Differt tamen ratione temperantia a
fortitudine etiam secundum quod utraque sumitur ut virtus communis.
Nam temperantia retrahit ab his quae contra rationem appetitum
alliciunt, fortitudo autem impellit ad ea sustinenda vel aggredienda
propter quae homo refugit bonum rationis. Si vero consideretur
antonomastice temperantia, secundum quod refrenat appetitum ab his quae
maxime alliciunt hominem, sic est specialis virtus, utpote habens
specialem materiam, sicut et fortitudo.
Ad primum ergo dicendum quod appetitus hominis maxime corrumpitur per
ea quibus allicitur homo ad recedendum a regula rationis et legis
divinae. Et ideo, sicut ipsum temperantiae nomen dupliciter potest
sumi, uno modo communiter, alio modo excellenter; ita et integritas,
quam temperantiae Augustinus attribuit.
Ad secundum dicendum quod ea circa quae est temperantia maxime possunt
animum inquietare, propter hoc quod sunt homini essentialia, ut infra
dicetur. Et ideo tranquillitas animi per quandam excellentiam
attribuitur temperantiae, quamvis communiter conveniat omnibus
virtutibus.
Ad tertium dicendum quod quamvis pulchritudo conveniat cuilibet
virtuti, excellenter tamen attribuitur temperantiae, duplici ratione.
Primo quidem, secundum communem rationem temperantiae, ad quam
pertinet quaedam moderata et conveniens proportio, in qua consistit
ratio pulchritudinis, ut patet per Dionysium, IV cap. de Div.
Nom. Alio modo, quia ea a quibus refrenat temperantia sunt infima in
homine, convenientia sibi secundum naturam bestialem, ut infra
dicetur, et ideo ex eis maxime natus est homo deturpari. Et per
consequens pulchritudo maxime attribuitur temperantiae, quae praecipue
turpitudinem hominis tollit. Et ex eadem etiam ratione honestum maxime
attribuitur temperantiae. Dicit enim Isidorus, in libro Etymol.,
honestus dicitur quod nihil habeat turpitudinis, nam honestas dicitur
quasi honoris status, qui maxime consideratur in temperantia, quae
repellit vitia maxime opprobriosa, ut infra dicetur.
|
|