|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod temperantia non sit
solum circa concupiscentias et delectationes. Dicit enim Tullius, in
sua rhetorica, quod temperantia est rationis in libidinem atque in
alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Sed
impetus animi dicuntur omnes animae passiones. Ergo videtur quod
temperantia non sit solum circa concupiscentias et delectationes.
2. Praeterea, virtus est circa difficile et bonum. Sed difficilius
videtur esse temperare timorem, maxime circa pericula mortis, quam
moderari concupiscentias et delectationes, quae propter dolores et
pericula mortis contemnuntur, ut Augustinus dicit, in libro
octogintatrium quaest. Ergo videtur quod virtus temperantiae non sit
praecipue circa concupiscentias et delectationes.
3. Praeterea, ad temperantiam pertinet moderationis gratia, ut
Ambrosius dicit, in I de Offic. Et Tullius dicit, in I de
Offic., quod ad temperantiam pertinet omnis sedatio perturbationum
animi, et rerum modus. Oportet autem modum ponere non solum in
concupiscentiis et delectationibus, sed etiam in exterioribus actibus
et quibuslibet exterioribus. Ergo temperantia non est solum circa
concupiscentias et delectationes.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., quod
temperantia est qua libido concupiscentiaque refrenatur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad virtutem moralem
pertinet conservatio boni rationis contra passiones rationi
repugnantes. Motus autem passionum animae est duplex, ut supra dictum
est, cum de passionibus ageretur. Unus quidem secundum quod appetitus
sensitivus prosequitur sensibilia et corporalia bona; alius autem
secundum quod refugit sensibilia et corporalia mala. Primus autem
motus appetitus sensitivi praecipue repugnat rationi per immoderantiam.
Nam bona sensibilia et corporalia, secundum suam speciem considerata,
non repugnant rationi, sed magis serviunt ei, sicut instrumenta quibus
ratio utitur ad consecutionem proprii finis. Repugnant autem ei
praecipue secundum quod appetitus sensitivus in ea tendit non secundum
modum rationis. Et ideo ad virtutem moralem proprie pertinet moderari
huiusmodi passiones quae important prosecutionem boni. Motus autem
appetitus sensitivi refugientis mala sensibilia, praecipue contrariatur
rationi non quidem secundum suam immoderantiam, sed maxime secundum
suum effectum, prout scilicet aliquis, refugiendo mala sensibilia et
corporalia, quae interdum concomitantur bonum rationis, per consequens
discedit ab ipso bono rationis. Et ideo ad virtutem moralem pertinet
in huiusmodi firmitatem praestare in bono rationis. Sicut ergo virtus
fortitudinis, de cuius ratione est firmitatem praestare, praecipue
consistit circa passionem pertinentem ad fugam corporalium malorum,
scilicet circa timorem; ex consequenti autem circa audaciam, quae
aggreditur terribilia sub spe alicuius boni, ita etiam temperantia,
quae importat moderationem quandam, praecipue consistit circa passiones
tendentes in bona sensibilia, scilicet circa concupiscentiam et
delectationem; consequenter autem circa tristitias quae contingunt ex
absentia talium delectationum. Nam sicut audacia praesupponit
terribilia, ita etiam tristitia talis provenit ex absentia praedictarum
delectationum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de
passionibus ageretur, passiones quae pertinent ad fugam mali
praesupponunt passiones quae pertinent ad prosecutionem boni, et
passiones irascibilis praesupponunt passiones concupiscibilis. Et
sic, dum temperantia directe modificat passiones concupiscibilis
tendentes in bonum, per quandam consequentiam modificat omnes alias
passiones, inquantum ad moderantiam priorum sequitur moderantia
posteriorum. Qui enim non immoderate concupiscit, consequens est ut
moderate speret, et moderate de absentia concupiscibilium tristetur.
Ad secundum dicendum quod concupiscentia importat impetum quendam
appetitus in delectabile, qui indiget refrenatione, quod pertinet ad
temperantiam. Sed timor importat retractionem quandam animi ab
aliquibus malis, contra quod indiget homo animi firmitate, quam
praestat fortitudo. Et ideo temperantia proprie est circa
concupiscentias, fortitudo circa timores.
Ad tertium dicendum quod exteriores actus procedunt ab interioribus
animae passionibus. Et ideo moderatio eorum dependet a moderatione
interiorum passionum.
|
|