|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod temperantia non solum
sit circa concupiscentias et delectationes tactus. Dicit enim
Augustinus, in libro de moribus Eccle., quod munus temperantiae est
in coercendis sedandisque cupiditatibus, quibus inhiamus in ea quae nos
avertunt a legibus Dei et a fructu bonitatis eius. Et post pauca
subdit quod officium temperantiae est contemnere omnes corporeas
illecebras, laudemque popularem. Sed non solum cupiditates
delectationum tactus avertunt nos a legibus Dei, sed etiam
concupiscentiae delectationum aliorum sensuum, quae etiam pertinent ad
illecebras corporales, et similiter cupiditates divitiarum, vel etiam
mundanae gloriae, unde dicitur, I ad Tim. ult., quod radix omnium
malorum est cupiditas. Ergo temperantia non est solum circa
concupiscentias delectationum tactus.
2. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod ille qui
est parvis dignus et his dignificat seipsum, est temperatus, non autem
magnanimus. Sed honores parvi vel magni, de quibus ibi loquitur, non
sunt delectabiles secundum tactum, sed secundum apprehensionem
animalem. Ergo temperantia non est solum circa concupiscentias
delectationum tactus.
3. Praeterea, ea quae sunt unius generis, videntur eadem ratione
pertinere ad materiam alicuius virtutis. Sed omnes delectationes
sensuum videntur esse unius generis. Ergo pari ratione pertinent ad
materiam temperantiae.
4. Praeterea, delectationes spirituales sunt maiores quam
corporales, ut supra habitum est, cum de passionibus ageretur. Sed
quandoque propter concupiscentias delectationum spiritualium aliqui
discedunt a legibus Dei et a statu virtutis, sicut propter
curiositatem scientiae. Unde et primo homini Diabolus scientiam
promisit, Gen. III, dicens, eritis sicut dii, scientes bonum et
malum. Ergo non solum est temperantia circa delectationes tactus.
5. Praeterea, si delectationes tactus essent propria materia
temperantiae, oporteret quod circa omnes delectationes tactus
temperantia esset. Non autem est circa omnes, puta circa eas quae
sunt in ludis. Ergo delectationes tactus non sunt propria materia
temperantiae.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
temperantia proprie est circa concupiscentias et delectationes tactus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ita est temperantia circa
concupiscentias et delectationes sicut fortitudo circa timores et
audacias. Fortitudo autem est circa timores et audacias respectu
maximorum malorum, quibus ipsa natura extinguitur, quae sunt pericula
mortis. Unde similiter temperantia oportet quod sit circa
concupiscentias maximarum delectationum. Et quia delectatio
consequitur operationem connaturalem, tanto aliquae delectationes sunt
vehementiores quanto consequuntur operationes magis naturales. Maxime
autem naturales animalibus sunt operationes quibus conservatur natura
individui per cibum et potum, et natura speciei per coniunctionem maris
et feminae. Et ideo circa delectationes ciborum et potuum, et circa
delectationes venereorum, est proprie temperantia. Huiusmodi autem
delectationes consequuntur sensum tactus. Unde relinquitur quod
temperantia sit circa delectationes tactus.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibi videtur accipere
temperantiam non secundum quod est specialis virtus habens determinatam
materiam, sed secundum quod ad eam pertinet moderatio rationis in
quacumque materia, quod pertinet ad generalem conditionem virtutis.
Quamvis etiam dici possit quod ille qui potest refrenare maximas
delectationes, multo etiam magis potest refrenare minores
delectationes. Et ideo ad temperantiam principaliter quidem et proprie
pertinet moderari concupiscentias delectationum tactus, secundario
autem, alias concupiscentias.
Ad secundum dicendum quod philosophus ibi refert nomen temperantiae ad
moderationem exteriorum rerum, dum scilicet aliquis tendit in aliqua
sibi commensurata, non autem prout refertur ad moderationem affectionum
animae, quae pertinet ad virtutem temperantiae.
Ad tertium dicendum quod delectationes aliorum sensuum aliter se habent
in hominibus, et aliter in aliis animalibus. In aliis enim animalibus
ex aliis sensibus non causantur delectationes nisi in ordine ad
sensibilia tactus, sicut leo delectatur videns cervum vel audiens vocem
eius, propter cibum. Homo autem delectatur secundum alios sensus non
solum propter hoc, sed etiam propter convenientiam sensibilium. Et
sic circa delectationes aliorum sensuum, inquantum referuntur ad
delectationes tactus, est temperantia, non principaliter, sed ex
consequenti. Inquantum autem sensibilia aliorum sensuum sunt
delectabilia propter sui convenientiam, sicut cum delectatur homo in
sono bene harmonizato, ista delectatio non pertinet ad conservationem
naturae. Unde non habent huiusmodi passiones illam principalitatem ut
circa eas antonomastice temperantia dicatur.
Ad quartum dicendum quod delectationes spirituales, etsi secundum suam
naturam sint maiores delectationibus corporalibus, tamen non ita
percipiuntur sensu. Et per consequens non ita vehementer afficiunt
appetitum sensitivum, contra cuius impetum bonum rationis conservatur
per moralem virtutem. Vel dicendum quod delectationes spirituales,
per se loquendo, sunt secundum rationem. Unde non sunt refrenandae,
nisi per accidens, inquantum scilicet una delectatio spiritualis
retrahit ab alia potiori et magis debita.
Ad quintum dicendum quod non omnes delectationes tactus pertinent ad
naturae conservationem. Et ideo non oportet quod circa omnes
delectationes tactus sit temperantia.
|
|