|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod circa proprias
delectationes gustus sit temperantia. Delectationes enim gustus sunt
in cibis et potibus, qui sunt magis necessarii ad vitam hominis quam
delectationes venereorum, quae pertinent ad tactum. Sed secundum
praedicta, temperantia est circa delectationes eorum quae sunt
necessaria ad vitam hominis. Ergo temperantia est magis circa proprias
delectationes gustus quam circa proprias delectationes tactus.
2. Praeterea, temperantia est circa passiones magis quam circa res
ipsas. Sed sicut dicitur in II de anima, tactus videtur esse sensus
alimenti, quantum ad ipsam substantiam alimenti, sapor autem, qui est
proprie obiectum gustus, est sicut delectamentum alimentorum. Ergo
temperantia magis est circa gustum quam circa tactum.
3. Praeterea, sicut dicitur in VII Ethic., circa eadem sunt
temperantia et intemperantia, continentia et incontinentia,
perseverantia et mollities, ad quam pertinent deliciae. Sed ad
delicias videtur pertinere delectatio quae est in saporibus, qui
pertinent ad gustum. Ergo temperantia est circa delectationes proprias
gustus.
Sed contra est quod philosophus dicit quod temperantia et intemperantia
videntur gustu parum vel nihil uti.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, temperantia consistit
circa praecipuas delectationes, quae maxime pertinent ad conservationem
humanae vitae, vel in specie vel in individuo. In quibus aliquid
consideratur principaliter, aliquid autem secundario. Principaliter
quidem ipse usus rei necessariae, puta vel feminae, quae est
necessaria ad conservationem speciei; vel cibi vel potus, quae sunt
necessaria ad conservationem individui. Et ipse usus horum
necessariorum habet quandam essentialem delectationem adiunctam.
Secundario autem consideratur circa utrumque usum aliquid quod facit ad
hoc quod usus sit magis delectabilis, sicut pulchritudo et ornatus
feminae, et sapor delectabilis in cibo, et etiam odor. Et ideo
principaliter temperantia est circa delectationem tactus, quae per se
consequitur ipsum usum rerum necessariarum, quarum omnis usus est in
tangendo. Circa delectationes autem vel gustus vel olfactus vel
visus, est temperantia et intemperantia secundario, inquantum
sensibilia horum sensuum conferunt ad delectabilem usum rerum
necessariarum, qui pertinet ad tactum. Quia tamen gustus propinquior
est tactui quam alii sensus, ideo temperantia magis est circa gustum
quam circa alios sensus.
Ad primum ergo dicendum quod etiam ipse usus ciborum, et delectatio
essentialiter ipsum consequens, ad tactum pertinet, unde philosophus
dicit, in II de anima, quod tactus est sensus alimenti, nutrimur
enim calido et frigido, humido et sicco. Sed ad gustum pertinet
discretio saporum, qui conferunt ad delectationem alimenti, inquantum
sunt signa convenientis nutrimenti.
Ad secundum dicendum quod delectatio saporis est quasi superveniens,
sed delectatio tactus per se consequitur usum cibi et potus.
Ad tertium dicendum quod deliciae principaliter quidem consistunt in
ipsa substantia alimenti, sed secundario in exquisito sapore et
praeparatione ciborum.
|
|