|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod regula temperantiae non
sit sumenda secundum necessitatem praesentis vitae. Superius enim non
regulatur ab inferiori. Sed temperantia, cum sit virtus animae, est
superior quam necessitas corporalis. Ergo regula temperantiae non
debet sumi secundum necessitatem corporalem.
2. Praeterea, quicumque excedit regulam, peccat. Si ergo
necessitas corporalis esset regula temperantiae, quicumque aliqua
delectatione uteretur supra necessitatem naturae, quae valde modicis
contenta est, peccaret contra temperantiam. Quod videtur esse
inconveniens.
3. Praeterea, nullus attingens regulam peccat. Si ergo necessitas
corporalis esset regula temperantiae, quicumque uteretur aliqua
delectatione propter necessitatem corporalem, puta propter sanitatem,
esset immunis a peccato. Hoc autem videtur esse falsum. Ergo
necessitas corporalis non est regula temperantiae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de moribus Eccle.,
habet vir temperans in rebus huius vitae regulam utroque testamento
firmatam, ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet; sed
ad vitae huius atque officiorum necessitatem quantum sat est usurpet,
utentis modestia, non amantis affectu.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, bonum virtutis
moralis praecipue consistit in ordine rationis, nam bonum hominis est
secundum rationem esse, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div.
Nom. Praecipuus autem ordo rationis consistit ex hoc quod aliqua in
finem ordinat, et in hoc ordine maxime consistit bonum rationis nam
bonum habet rationem finis, et ipse finis est regula eorum quae sunt ad
finem. Omnia autem delectabilia quae in usum hominis veniunt,
ordinantur ad aliquam vitae huius necessitatem sicut ad finem. Et ideo
temperantia accipit necessitatem huius vitae sicut regulam delectabilium
quibus utitur, ut scilicet tantum eis utatur quantum necessitas huius
vitae requirit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, necessitas huius
vitae habet rationem regulae inquantum est finis. Considerandum est
autem quod quandoque aliud est finis operantis, et aliud finis operis,
sicut patet quod aedificationis finis est domus, sed aedificatoris
finis quandoque est lucrum. Sic igitur temperantiae ipsius finis et
regula est beatitudo, sed eius rei qua utitur, finis et regula est
necessitas humanae vitae, infra quam est id quod in usum vitae venit.
Ad secundum dicendum quod necessitas humanae vitae potest attendi
dupliciter, uno modo, secundum quod dicitur necessarium id sine quo
res nullo modo potest esse, sicut cibus est necessarius animali; alio
modo, secundum quod necessarium dicitur id sine quo res non potest
convenienter esse. Temperantia autem non solum attendit primam
necessitatem, sed etiam secundam, unde philosophus dicit, in III
Ethic., quod temperatus appetit delectabilia propter sanitatem, vel
propter bonam habitudinem. Alia vero quae ad hoc non sunt necessaria,
possunt dupliciter se habere. Quaedam enim sunt impedimenta sanitatis
vel bonae habitudinis. Et his nullo modo temperatus utitur, hoc enim
esset peccatum contra temperantiam. Quaedam vero sunt quae non sunt
his impedimenta. Et his moderate utitur, pro loco et tempore et
congruentia eorum quibus convivit. Et ideo ibidem philosophus dicit
quod et temperatus appetit alia delectabilia, quae scilicet non sunt
necessaria ad sanitatem vel ad bonam habitudinem, non impedimenta his
existentia.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, temperantia respicit
necessitatem quantum ad convenientiam vitae. Quae quidem attenditur
non solum secundum convenientiam corporis, sed etiam secundum
convenientiam exteriorum rerum, puta divitiarum et officiorum; et
multo magis secundum convenientiam honestatis. Et ideo philosophus
ibidem subdit quod in delectabilibus quibus temperatus utitur, non
solum considerat ut non sint impeditiva sanitatis et bonae habitudinis
corporalis, sed etiam ut non sint praeter bonum, idest contra
honestatem; et quod non sint supra substantiam, idest supra facultatem
divitiarum. Et Augustinus dicit, in libro de moribus Eccle., quod
temperatus respicit non solum necessitatem huius vitae, sed etiam
officiorum.
|
|