|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod temperantia non sit
virtus cardinalis. Bonum enim virtutis moralis a ratione dependet.
Sed temperantia est circa ea quae magis distant a ratione, scilicet
circa delectationes quae sunt nobis et brutis communes, ut dicitur in
III Ethic. Ergo temperantia non videtur esse principalis virtus.
2. Praeterea, quanto aliquid est magis impetuosum, tanto
difficilius videtur esse ad refrenandum. Sed ira, quam refrenat
mansuetudo, videtur esse impetuosior quam concupiscentia, quam
refrenat temperantia, dicitur enim Prov. XXVII, ira non habet
misericordiam, nec erumpens furor, et impetum concitati spiritus ferre
quis poterit? Ergo mansuetudo est principalior virtus quam
temperantia.
3. Praeterea, spes est principalior motus animae quam desiderium seu
concupiscentia, ut supra habitum est. Sed humilitas refrenat
praesumptionem immoderatae spei. Ergo humilitas videtur esse
principalior virtus quam temperantia, quae refrenat concupiscentiam.
Sed contra est quod Gregorius, in II Moral., ponit temperantiam
inter virtutes principales.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus principalis
seu cardinalis dicitur quae principalius laudatur ex aliquo eorum quae
communiter requiruntur ad rationem virtutis. Moderatio autem, quae in
omni virtute requiritur, praecipue laudabilis est in delectationibus
tactus, circa quae est temperantia, tum quia tales delectationes sunt
magis nobis naturales, et ideo difficilius est ab eis abstinere et
concupiscentias earum refrenare; tum etiam quia earum obiecta magis
sunt necessaria praesenti vitae, ut ex dictis patet. Et ideo
temperantia ponitur virtus principalis seu cardinalis.
Ad primum ergo dicendum quod tanto maior ostenditur agentis virtus,
quanto in ea quae sunt magis distantia potest suam operationem
extendere. Et ideo ex hoc ipso ostenditur maior virtus rationis quod
potest etiam concupiscentias et delectationes maxime distantes
moderari. Unde hoc pertinet ad principalitatem temperantiae.
Ad secundum dicendum quod impetus irae causatur ex quodam accidente,
puta ex aliqua laesione contristante, et ideo cito transit, quamvis
magnum impetum habeat. Sed impetus concupiscentiae delectabilium
tactus procedit ex causa naturali, unde est diuturnior et communior.
Et ideo ad principaliorem virtutem pertinet ipsum refrenare.
Ad tertium dicendum quod ea quorum est spes, sunt altiora his quorum
est concupiscentia, et propter hoc spes ponitur passio principalis in
irascibili. Sed ea quorum est concupiscentia et delectatio tactus,
vehementius movent appetitum, quia sunt magis naturalia. Et ideo
temperantia, quae in his modum statuit, est virtus principalis.
|
|