|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod temperantia sit maxima
virtutum. Dicit enim Ambrosius, in I de Offic., quod in
temperantia maxime honesti cura, decoris consideratio spectatur et
quaeritur. Sed virtus laudabilis est inquantum est honesta et decora.
Ergo temperantia est maxima virtutum.
2. Praeterea, maioris virtutis est operari id quod est difficilius.
Sed difficilius est refrenare concupiscentias et delectationes tactus
quam rectificare actiones exteriores, quorum primum pertinet ad
temperantiam, secundum ad iustitiam. Ergo temperantia est maior
virtus quam iustitia.
3. Praeterea, quanto aliquid est communius, tanto magis necessarium
videtur esse et melius. Sed fortitudo est circa pericula mortis, quae
rarius occurrunt quam delectabilia tactus, quae quotidie occurrunt, et
sic usus temperantiae est communior quam fortitudinis. Ergo
temperantia est nobilior virtus quam fortitudo.
Sed contra est quod philosophus dicit, in I Rhet., quod maximae
virtutes sunt quae aliis maxime sunt utiles, et propter hoc, fortes et
iustos maxime honoramus.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in I Ethic.,
bonum multitudinis divinius est quam bonum unius. Et ideo quanto
aliqua virtus magis pertinet ad bonum multitudinis tanto melior est.
Iustitia autem et fortitudo magis pertinent ad bonum multitudinis quam
temperantia, quia iustitia consistit in communicationibus, quae sunt
ad alterum; fortitudo autem in periculis bellorum, quae sustinentur
pro salute communi; temperantia autem moderatur solum concupiscentias
et delectationes eorum quae pertinent ad ipsum hominem. Unde
manifestum est quod iustitia et fortitudo sunt excellentiores virtutes
quam temperantia, quibus prudentia et virtutes theologicae sunt
potiores.
Ad primum ergo dicendum quod honestas et decor maxime attribuuntur
temperantiae, non propter principalitatem proprii boni, sed propter
turpitudinem contrarii mali, a quo retrahit, inquantum scilicet
moderatur delectationes quae sunt nobis et brutis communes.
Ad secundum dicendum quod, cum virtus sit circa difficile et bonum,
dignitas virtutis magis attenditur circa rationem boni, in quo excedit
iustitia, quam secundum rationem difficilis, in quo excedit
temperantia.
Ad tertium dicendum quod illa communitas qua aliquid pertinet ad
multitudinem hominum, magis facit ad excellentiam bonitatis quam illa
quae consideratur secundum quod aliquid frequenter occurrit, in quarum
prima excedit fortitudo, in secunda temperantia. Unde simpliciter
fortitudo est potior, licet quoad aliquid possit dici temperantia
potior non solum fortitudine, sed etiam iustitia.
|
|