|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod insensibilitas non sit
vitium. Dicuntur enim insensibiles qui deficiunt circa delectationes
tactus. Sed in his penitus deficere videtur esse laudabile et
virtuosum, dicitur enim Dan. X, in diebus illis ego, Daniel,
lugebam trium hebdomadarum tempus, panem desiderabilem non comedi, et
caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus
sum. Ergo insensibilitas non est peccatum.
2. Praeterea, bonum hominis est secundum rationem esse, secundum
Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Sed abstinere ab omnibus
delectabilibus tactus maxime promovet hominem in bono rationis, dicitur
enim Dan. I, quod pueris qui utebantur leguminibus dedit Deus
scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia. Ergo
insensibilitas, quae universaliter repellit huiusmodi delectationes,
non est vitiosa.
3. Praeterea, illud per quod maxime receditur a peccato, non
videtur esse vitiosum. Sed hoc est potissimum remedium abstinendi a
peccato, quod aliquis fugiat delectationes, quod pertinet ad
insensibilitatem, dicit enim philosophus, in II Ethic., quod
abiicientes delectationem minus peccabimus. Ergo insensibilitas non
est aliquid vitiosum.
Sed contra, nihil opponitur virtuti nisi vitium. Sed insensibilitas
virtuti temperantiae opponitur, ut patet per philosophum, in II et
III Ethic. Ergo insensibilitas est vitium.
Respondeo dicendum quod omne illud quod contrariatur ordini naturali,
est vitiosum. Natura autem delectationem apposuit operationibus
necessariis ad vitam hominis. Et ideo naturalis ordo requirit ut homo
intantum huiusmodi delectationibus utatur, quantum necessarium est
saluti humanae, vel quantum ad conservationem individui vel quantum ad
conservationem speciei. Si quis ergo intantum delectationem refugeret
quod praetermitteret ea quae sunt necessaria ad conservationem naturae
peccaret, quasi ordini naturali repugnans. Et hoc pertinet ad vitium
insensibilitatis. Sciendum tamen quod ab huiusmodi delectationibus
consequentibus huiusmodi operationes, quandoque laudabile, vel etiam
necessarium est abstinere, propter aliquem finem. Sicut propter
sanitatem corporalem, aliqui abstinent a quibusdam delectationibus,
cibis et potibus et venereis. Et etiam propter alicuius officii
executionem, sicut athletas et milites necesse est a multis
delectationibus abstinere, ut officium proprium exequantur. Et
similiter poenitentes, ad recuperandam animae sanitatem, abstinentia
delectabilium quasi quadam diaeta utuntur. Et homines volentes
contemplationi et rebus divinis vacare, oportet quod se magis a
carnalibus abstrahant. Nec aliquid praedictorum ad insensibilitatis
vitium pertinet, quia sunt secundum rationem rectam.
Ad primum ergo dicendum quod Daniel illa abstinentia a delectabilibus
utebatur, non quasi propter se abhorrens delectationes, ut secundum se
malas, sed propter aliquem finem laudabilem, ut scilicet idoneum se ad
altitudinem contemplationis redderet, abstinendo scilicet a
corporalibus delectationibus. Unde et statim ibi subditur de
revelatione facta.
Ad secundum dicendum quod, quia ratione homo uti non potest sine
sensitivis potentiis, quae indigent organo corporali, ut in primo
habitum est; necesse est quod homo sustentet corpus, ad hoc quod
ratione utatur. Sustentatio autem corporis fit per operationes
delectabiles. Unde non potest esse bonum rationis in homine si
abstineat ab omnibus delectabilibus. Secundum tamen quod homo in
exequendo actum rationis plus vel minus indiget corporali virtute,
secundum hoc plus vel minus necesse habet delectabilibus corporalibus
uti. Et ideo homines qui hoc officium assumpserunt ut contemplationi
vacent, et bonum spirituale quasi quadam spirituali propagatione in
alios transmittant, a multis delectabilibus laudabiliter abstinent, a
quibus illi quibus ex officio competit operibus corporalibus et
generationi carnali vacare, laudabiliter non abstinerent.
Ad tertium dicendum quod delectatio fugienda est ad vitandum peccatum,
non totaliter, sed ut non ultra quaeratur quam necessitas requirat.
|
|